Helgesen, Poul Uddrag fra Epistola ad Petrum Iuari (1524)

Sunt qui nihil aliud cupiunt, quam ut extinguantur penitus sinceriora studia, que putant meis uigiliis in nonnullis scholis Dacie esse adiuta, etiamsi in hoc falluntur. Conatus sum quidem pro uiribus, sed parum efficere potui, cum ob meam imbecillitatem, tum maxime ob stultos quosdam senes, qui nunquam non reclamant studiorum Mecenatibus, adeoque pietatis studiis obstrepentes, ut malint perpetuo barbariem regnare quam uel tantillum estimationis amittere, qui olim habiti sunt rabini et doctores. Non intelligunt, inuidum et non religiosum esse eas odisse literas, quas nesciunt. Nec solidis argumentis quicquam moliuntur, sed tantum strophis et technis instructi, furore et insania perciti, clamant hereticum eum, qui uel Christum uel Paulum uel Petrum in scholis interpretatur. Ego in omnibus pietatem et authoritatem ueneror, dignitatem agnosco etiam in malis, sed impietatem, tyrannidem, fastum, auaritiam detestor atque perpetuo detestabor, etiamsi rumpantur ilia Codro. Non quod id passim faciam, 183 sed cum res, locus et tempus postulant. Neque tamen nominatim quenquam perstringo sed tantum in genere, unde nemo leditur nisi malus. Obsecro igitur, ne prodigiosis uocibus tuis me insecteris. Orthodoxus sum, non hereticus, Paulus uocor, non Lutheranus. Quod si perrexeris facere quod fecisti, et non officiis lesam famam meam sarcieris, etiam me tacente et dissimulante ab aliis etiam iuvenibus excipieris, ut dignus es. Alios uero hypocritas, quos uobiscum adduxistis, ipse suis coloribus pingam, nec patiar inultam esse illorum impiam garrulationem, cum resciuero quidnam ipsi egerint in uestro sodalitio. Uehementer namque fidei uicem doleo, si talibus [94] nitatur patronis. Tu interim caue, ne olim ab albo eruditorum, in quo scriptus es, eradaris; habeo mihi fauentissimos adolescentes, qui non patientur uestem meam gratis lacerari, nedum famam aut nornen. Uale, et Deum pro me exora.