Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

23. Rex Wermundus Wigleti filius. Is post diutinum regimen et interfectum Suecorum regem ob senium et cæcitatem a Saxonibus contemptus est, quem contemptum egregie vltus est Wffo filius eius, iam ex dissimulato muto ac stulto factus non solum vir facundus sed etiam fortissimus. Solus enim pugnans aduersus gigantes duos vtrumque peremit, adempto Danis probro quo exprobrati sunt a Suecis, quod illorum regem solum offensum interfecerunt gigantes Dani duo.