Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

99. Ericus filius ducis Pomeraniæ, Waldemari pronepos. Hunc Ericum narrant Suecorum Chronica sic educatum fuisse a Margareta in omni perfidia et crudelitate, vt Waldemaro nihil fuerit Inferior, imo perfidia superior, adeo vt dicant eum ex Margaretæ vberibus suxisse quicquid malitiæ illa velut hereditario iure a patre crudelissimo et versutissimo possederat. Obtestata enim super literis et iuramentis seruandis, de fide castrensi non in exteros transferenda, solita erat respondere: Seruate vos qua potestis diligentia nostras literas, nos curabimus arces seruari. Hic Ericus obtestatus de Seruando iureiurando fertur eadem sententia respondisse Suecis: Eders Ia-Herre wil iag icke werre. Huius temporibus fecerunt Alemanni grauem irruptionem in regnum Danorum, sed nullo suo commodo, Philippa regina et senatu regni aduersus illos pugnantibus et vincentibus. Rex autem Ericus visus est bellis nihil aliud quæsiuisse, affectasse vel desiderasse, quam suorum procerum et nobilium interitum, ideoque fertur amasse bellum, victoriam non amasse, semper contentus cladem aliquam suorum fidelium procerum accepisse. Qui cum erga omnes esset perfidus et iniquus, Suecis tamen quam Danis erat iniquior, aut sic a Margareta edoctus, quæ Suecis fuerat semper durissima, aut affectu priuato. Nam quo semper posset Suecis infestus esse, ab vtroque regno deturbatus, elegit Gothlandiam insulam tanquam exilij tutissimum præsidium, vnde pyraticam perpetuo in Suecos exercuit, Danis interini parcens, quibus etiam, 44 recedens et in Pomeraniam rediens, tradidit totam Gothlandiam possidendam et asseruandam. Aduersus hunc Ericum feruntur multa descripta accusationum capita, quibus palam est illum e regno fuisse iustissime profligatum, et inter ceteras grauissimas querimonias 27 proditiones capitales et infames. Cumque diu regnasset, multis adulterijs opertus, voluptatibus deditus, periurio, rapina, perfidia, violentia, tyrannide et proditione sceleratissimus, conspiratione solemni omnium procerum regni publicam libertatem optimo iure asserentium consternatus, sibi male conscius fugit in Gothlandiam, compilatis regni thesauris, ac comitatus vnica concubina præ ceteris charissima, cui nomen Cæcilia, quæ non minimam præstitit expulsionis causam, cum esset illi multorum malorum incentrix et consultrix. Fugit autem anno domini 1438, cum a coronatione sua regnasset annis 41.