Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

44. Rex Haraldus Hyldetand patri suo Haldano successit, qui mox interfecto Weseto patris sui peremptore, adeo auxit Gotorum imperium vt omnia occidentis regna vsque ad mare mediterraneum illi subiecerit, vnde ab alijs scriptoribus vocatus Alaricus, qui tempore Valentis Imperatoris dicitur vastasse vniuersam Italiani, adeoque Romam ipsam. Fugientibus tamen ad Basilicas apostolorum nocte iussit esse parcendum, nocturna visione sic admonitus de apparentibus sibi apostolis Petro et Paulo, eo cultu quo ad illum venerat Romanus pontifex pro vrbe legatus, ad procurandam pacem. Veri similius est tamen hunc Alaricum non fuisse verum Gottorum regem sed vice regem tantum, quales multi tunc erant, sed omnes parentes Haraldi imperio, qui erat rex Gottorum principalis. Iste Haraldus viribus potentissimus multisque regnis diues, pugnans aduersus Ringonem nepotem suum rebellantem, quem regno Sueonum præfecerat, interfectus occubuit.