Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

54. Rex Snio Syualdi filius. Hic patriæ res non solum seruauit, sed etiam diminutas in pristinum habitum reuocauit, Schaniam quoque a Danicæ iurisdictionis integritate submotam, ad societatem patriæ victoria insigni reduxit. Hic regis Sueciæ vxorem vi rapuit, magno regni detrimento. Huius temporibus exorta graui fame, exijt e regno grandis exercitus, qui superatis Alpibus proximam illis Italiæ partem, quæ nunc Longobardia dicitur, ab ijsdem vocabulum sortita, quod essent longis barbis, inuadentes occupabant, ac interfectis omnibus viris, relictas vxores accipiebant, vnde creuit tota Longobardorum Posteritas. Hæc autem feruntur facta Anno salutis 586.