Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

77. Rex Chanutus durus. Huius temporibus regnauit Haraldus frater in Anglia quatuor annis, et mortuus est, cui successit Chanutus durus, et Sueno secundus frater in Noruegia, annis fere quinque, quo defuncto Noruagienses elegerunt in regem Magnum Sancti Olaui martyris filium. Quod cum rescisset Chanutus durus, cum Danis et Anglis Noruegiam inuasit, vnde inito foedere, hac lege per amicos communes sunt reconciliati, vt qui fuerit alteri superstes vtrumque regnum possideret. Chanutus vero durus paulo post mortuus est, cum regnasset annis nouem.