Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

79. Rex Haraldus Suenonis filius natu grandior. Huius tempore defecit ab obedientia Danorum Anglia, quæ iam 120 annis fuerat regibus Danorum vectigalis. Et quoniam regiæ functioni erat parum idoneus, sub illius principatu quisque suo voto viuebat, 27 affectibus magis quam legibus aut æquitati seruiens. Vnius tantum legis editione maximos meruit vulgi fauores, quia concessit reo in purgationem intentati criminis, vt sese iureiurando tueretur, quæ lex hoc nomine erat vulgo gratissima, quod minus periculi formidaret ex periurio quam ex ferro. Erat autem Haraldus iste sacrorum officijs deditus, sed superstitiose magis quam pie, Cumque regnasset duobus annis defungitur.