Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

82. Rex Ericus cognomento et re ipsa bonus. Fuere huic Erico filij Haraldus, Chanutus et Ericus, sed primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus proditur. Erat autem Ericus iste simul fortis et mansuetus tenuitque medium temperamentum inter desidiam et ferociam, quamobrem maioribus formidulosus, minoribus vero percharus fuit, cum hos paterna indulgentia, illos regia seueritate insequeretur. Filias quoque complures ex concubinatu habuit. Huius temporibus factus est Ascerus 29 quidam clarissimo inter Iutos loco natus, primus Archiepiscopus Lundensis, prius enim parebant omnes Danici regni Episcopatus Archiepiscopo Bremensi. Sub hoc Erico vixit gloriosus Skialmo Candidus, educator filij Erici, nimirum Chanuti ducis. Tandem octauo regni sui anno pro expiatione suorum peccatorum religiosam amplexus est peregrinationem, Iudæam versus, electis procerissimis quibusque peregrinationis socijs, vt sui corporis proceritatem consentaneo sociorum habitu minueret, in ea vero peregrinatione mortuus est in Cypro Insula toto orbe famatissima, vbi etiam non sine grandi miraculo sepultus est, eadem Insula ab illius sepultura defunctorum cadauera continente, quæ ante non poterat continere, Anno domini 1105.