Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

86. Sueno Erici Emundi filius. Huius temporibus ambiebant regnum etiam Chanutus Magni filius et Waldemarus Chanuti ducis filius, variantibus inter sese populi suffragijs. Igitur Schanienses elegerunt Suenonem vna cum Sielandis, Iutorum principatum tenente Chanuto, inter quos ancipiti semper fortuna pugnatum est annis decem. Ab hoc Suenone captus est et per ludibrium in templo Beati Laurentij suspensus Eschillus Archiepiscopus Lundensis. Vbi ergo Sueno iste nulla certa victoria viderat sibi totius regni principatum contigisse, desperabundus fugit in Saxoniam. Interini Dani conuenerunt eligentes duos reges Waldemarum filium Chanuti ducis, filii Erici boni, et Chanutum filium Magni interfectoris Beati Chanuti, hac lege vt simul regnarent. Quod cum audisset Sueno, ex Saxonia reuersus hanc meruit gratiam, vt cum alijs duobus regni consortium acciperet, partito in tres partes vniuerso regno. Sueno igitur Saxonum præsidijs et armis fretus mox Chanutum Roschildiæ dolose occidit, occisurus etiam Waldemarum, nisi beneficio Hesberni Snare nepotis Skialmonis Candidi seruatus ac in Iutiam maximo naufragij periculo fuisset transuectus. Quem cum insequeretur Sueno eodem anno in prælio, quod Grathemosæ commissum est, a Waldemaro victus et occisus est, vnde et iustas dedit perfidiæ poenas.