Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

93. Christophorus, frater Erici et Abelis. Iste Christophorus nullo facinore gloriosus est. Sub illius principatu tanta erat plebis aduersus regem rebellio, vt coacta turba irrumperet in arces regias, quas aut destruxit aut prorsus est demolita. Vno scelere euasit infamis, accepit enim Jacobum Archiepiscopum captiuum, quem carceri mancipauit in arce Hagenscou. Cuius causa regnum nouem annis fuit sub interdicto. Mortuus est Anno domini 1259. Circa hæc tempora obseruatum est quiddam in Suecia, quod a temporibus Sancti Erici initium habuit. Cum enim Vplandenses sanctum Ericum, Ostgothi vero Carolum, Suercheri Hack patrem, elegissent, constituerunt vt ex his duabus progeniebus alternis vicibus eligerentur reges. Quæ constitutio durauit 36 centum annis, vsque ad tempora Birgeri ducis, patris Waldemari et Magni Ladelaass, regum Sueciæ, qui captos dolo præcipuos de Folchungis viros eximios occidit, vt regnum apud illius posteros perseueraret.