Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

94. Ericus Klipping. Iste erat multis flagitijs opertus, sacrilegijs, violentis oppressionibus, ac infami libidine ita notatus, vt omnibus haberetur inuisus. Igitur Anno domini 1286 cum ruri ageret venationem, ac nocte beatæ Ceciliæ dormiret in villa Findetorp Wibergensis diocesis, iaceretque cum multis in horreo quodam grauiter soporatus, ingressi sunt clam septem viri præuia laternula, studio armati, quorum vnus regis caput manui innixum graui pugione crudeliter transuerberat, ceteri vero inuadentes regis cadauer iam exanime intulerunt illi vulnera 70 in vltionem perfidiæ ipsius regis, ac præcipue nefandæ libidinis, qua expugnauerat corruperatque multarum nobilium matronarum pudorem, inter quas etiam fuerat stuprata vxor domini Stigoti Andreæ, regni Marscalchi. Iste Ericus dedit filiam suam, nomine Sophiam, Waldemaro regi Sueciæ vxorem, qui ob stuprum sororis eiusdem Sophiae e regno pulsus, habuit Magnum Ladelaass fratrem suum regni successorem.