Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

96. Christophorus Erici frater, qui electus est anno 1320. Iste erat regni diademate prorsus indignus ob ignauiam, nec vnquam fortunatus aut felix, adhæc omnis nobilitatis osor populique vorator. Igitur tanquam perfidus princeps Sustinuit multorum rebellionem, quam declinare volens bis e regno fugerat, redijtque spe recuperandi, sed nullo fructu. Nam Holsatis in pignus dederat vniuersam Schaniam. Habebat autem tres filios, Ericum, Othonem et Waldemarum. Ericum regem Constituit, vt vna secum regnaret, verum vterque male regnans in 38 graue odium incurrit. Nam regni proceres fugato patre filium captum carceri manciparunt in arce Hadersløf, qua occasione coeperunt Holsatiæ comites regnum ambire, nihil non tentantes, vt Danos in perpetuam quandam seruitutem redigerent, quod animaduertentes Danorum proceres reuocant ab exilio Christophorum regem, et Ericum illius filium a vinculis absoluunt, qui paulo post, breui tempore regnantes, calamitosa morte defuncti sunt. Anno domini 1333 Dominus Magnus Rex Sueciæ redemit vniuersam Schaniam a dominis Holsatiæ, qui illam in pignus acceperant a Christophoro rege Danorum, patre Waldemari Duri. Redemptionis autem pretium erat 70 milia marcarum argenti puri. Videntes autem Holsati ob tyrannidem, qua grassabantur in vniuersam Schaniam, defecisse Schaniæ proceres ad Magnum Smec regem Sueciæ, coacti sunt vendere, quod alioqui non fuissent diu habituri. Anno domini 1340 cum in regno Daniæ adhuc esset interregnum, mortuo scilicet rege Christophoro, et nondum ex aula Imperatoris reuerso Waldemaro, Iutiam sunt hostiliter ingressi domini Holsatiæ, Ioannes Dux et Gerardus Comes, eandem mox occupaturi. Cumque Comes Gerardus ad Randrusiam Iutiæ ciuitatem peruenisset ac ibidem sua firmasset præsidia, a nobili quodam viro Nicolao Ebbonis, patriæ libertatis studiosissimo, nocte interfectus occubuit cum multis nobilibus et alijs militibus, quos secum ibidem habebat in præsidijs.