Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

100. Christophorus dux Bauariæ, etiam Waldemari pronepos. Hic electus est in regem consilio Erici regis. Cui si contigisset vita diuturnior, euasisset valde gloriosus, præcipue aduersus petulantiam ciuitatum, quæ a gallinis nomen habent. Nam ad illarum petulantiam cohercendam et refrenandam (qua etiam regnis ac principibus minitantur) videbatur valde idoneus, vehementer enim dolebat, Lubecam olim a Danis extructam Danorumque regibus subiectam, sic per proditionem libertatem vindicasse, vt illi nunc dominari cupiat, cui prius 45 subiecta seruiebat. Ad eam igitur rem perficiendam collegit ab vniuerso regno ingentem pecuniarum vim. Vnde offensi Iuti Aquilonares, excitata tragedia et graui seditione, rebellare tentantes, a rege vieti sunt grauiterque mulctati. Cumque duxisset vxorem filiam Marchionis Brandeburgensis, nomine Dorotheam, sine liberis mortuus est anno regni sui septimo, scilicet anno domini 1448, in arce Helsingburgo. Erat autem Christophorus iste Danis quidem acceptus, sed Suecis inuisus, quibus tamen ad mortem vsque dominatus est.