Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

101. Centesimus primus rex Christiernus, eius nominis primus, filius Friderici comitis de Oldenburg. Electus est autem consilio domini Adolphi ducis Holsatiæ, cuius erat consanguineus, qui ducta vxore Dorothea, præcessoris sui Christophori relicta, quæ peperit illi filiam vnam nomine Margaretam, postea regis Scotiæ vxorem, ac duos filios, Ioannem et Fridericum. Hæc electio facta est anno domini 1448. Huius temporibus plane defecit Sueciæ regnum a foedere trium regnorum, coronato sibi proprio rege Carolo Chanuti filio, eiusdem regni Marscalcho, quo tandem expulso ob tyrannidem et perfidiam, assumptus est Christiernus etiam in Sueciæ regem sed paruo tempore regnantem, seditionem aduersus illum mouentibus Suecis quibusdam, natura factiosis, Carolo iam reuocato ex vrbe Gedanensi, in qua 7 annis exilium transegerat. Iste Christiernus, cum erat natura clemens, egregiusque pecuniarum 46
contemtor, nec odij tenax aut iniuriarum vindex, habuisset suo seculo regnum minime violentum, parum etiam cruentum, si calumniatores quidam illius simplicitate non fuissent abusi in magnam regni Sueciæ perniciem. Archiepiscopus enim Vpsalensis, Dominus Ioannes Benedicti, vir nobilissimus, falsis delationibus quorundam calumniatorum a rege Christierno captus atque ludibrijs affectus multis, in Daniam etiam missus, vbi magna iniuria calamitose vixit, cuius tamen patrocinio ac præsidio Christiernus rex adeptus erat regni diadema. Idem enim Archiepiscopus succensus patriæ libertatis amore, odio habens Caroli regis maximam perfidiami, crudelissimam tyrannidem atque insatiabilem auaritiam, semper restitit Carolo regi, principi perfidissimo, quem sciebat contra trium regnorum solemne foedus priuatis quorundam suffragijs violenter intrusum fuisse regem. Rex tamen Christiernus, deprehenso calumniatorum dolo, a captiuitate absolutum Archiepiscopum in Sueciam magno cum honore remisit, qui restitutus gradui pristino, contempta captiuitatis iniuria, ad mortem vsque magna Suecorum perfidorum admiratione permansit regis Christierni regno ac principatui fidelissimus. Cum igitur Christiernus iste grandi pecunia, partim a regni tributis collecta, partim vero a Christophoro præcessore relicta, Holsatiæ ducatum redemisset, Sueciam armis vicisset, Gothlandiam occupasset, Erico rege decrepito in Pomeraniam reuerso, filioque suo Ioanni vxorem accepisset, vrbemque Romam religionis gratia visitasset, regnassetque annis ferme triginta tribus, anno domini 1481 inter Pascha et Pentecosten diem 47 clausit extremum, fortitudine, armis et victorijs potens, misericordia, gloria et magnificentia diues, fide vero ac religione pius, sepultusque est Roschildiæ, in sacello quodam a se fundato et extructo atque amplissimis possessionibus dotato, quod ad australem plagam adhæret Basilicæ beati Lucij martyris, cuius religiosus cultus et ornatus, sacræ diuorum quoque reliquiæ ex vrbe Roma delatæ, quæ ibi visuntur, testantur Christiani principis religiosam pietatem.