Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

102. Centesimus secundus rex Ioannes, eius nominis primus. Hic vxore ducta, nomine Christina, filia domini Ernesti ducis Misniæ, genuit duos filios, Christiernum et Franciscum, et filiam vnam, nomine Elizabet, quæ nupsit domino Ioachimo Marchioni Brandeburgensi. Iste Ioannes coepit regnare statim ab obitu patris sui Christierni, multisque annis, nimirum pene triginta duobus, Christiane regnum Danorum moderatus. Nam principio regni sui, consilio prophanorum procerum, decreuerat molestus esse viris ecclesiastici Ordinis, postea vero, cum sentiret prophanos inueterato odio (quo laici sunt clericis semper offensi) id suasisse, sententiam decreti sui mutauit. Igitur ad finem vsque vitæ suæ erga clerum fuit optime affectus, deprehenso procerum dolo. Quod si non tanta pietate dilexisset vniuersum clerum, veneratusque fuisset omnia religionis Christianæ sacra, multa fuissent aduersus cleri libertatem a proceribus quibusdam tentata, quæ successerunt illis sub principatu regis Christierni famosi tyranni 48
et Friderici primi nuper defuncti. Erat autem rex Ioannes tanta præditus solertia, vt prudenter nobilium quorundam insania frueretur, quos cum mira comitate sibi conciliasset, ob mutua tamen ipsorum dissidia ac quotidianas iniurias, quibus se inuicem afflictabant, grauiter in eos animaduertebat, quibus tamen nulla videbatur intolerabilis muleta, quod omnia leniret incredibili affabilitate. Quod si temperasset a bello et sanguine (in quæ tamen casu magis quam proposito inciderat) abstinuissetque ab iniqua sententia, qua decernebat contra heredes domini Pauli Laxmand magistri equitum, fuisset sane princeps et optimus et felicissimus. Porro cum in rebus mortalium nihil sit ab omni parte beatum, et optima quæque desiderantur verius quam habentur, non minimam laudem merentur hi, qui vitam agentes in delicijs ac opibus huiusque caduci seculi strepitu et pompa, multis adulatoribus, calumniatoribus et parasitis obnoxij, mediocritatem seruare potuerunt. Huic principi bellum meditanti aduersus dominum Stenonem Sture, regni Sueciæ gubernatorem, restitit Dorothea mater, quamdiu vixit. Nouit enim prudentissima mulier, tantam esse Suetici populi perfidiarci, vt quacunque ratione vieti et subiugati, non essent tamen diu fidem seruaturi. Mortua vero matre pugnauit ac vicit, vix tamen triennio possedit, rebellantibus Domino Stenone et Suantone proditoribus perfidissimis, maximo in hodiernum diem vtriusque regni detrimento. Triumphauit autem anno domini 1497. Anno vero 1501 defecerunt ab illo, obsessa et tandem capta in arce Holmensi regina Christina. Porro cum Suecorum proceres in defectione 49
aduersus aliquot reges, cum Daniæ, tum Sueciæ, a multis excusentur, deficientes nihilominus a rege Ioanne nec apud cordatos Suecos excusationem habent, quoniam ipsius regnum fide plenum ab omni violentia omnique tyrannide liberum fuerat. Quod si Waldemari, Margaretæ, Erici, Christophori, Christierni quoque secundi regna fuissent tam incruenta, tamque procul a tyrannide et violentia, adhuc fortasse illibatum trium regnorum foedus durasset, nisi populi alioqui ad seditionem nati obstitisset perfidia. Vno tantum bello Ditmersiensi fuit infortunatissimus, quod gestum est anno domini 1500, vbi superis non fauentibus feruntur perijsse multi viri nobilissimi ac clarissimi. Dicebatur enim vulgo idcirco illos infelici Marte pugnasse, quod ante Conscriptam militiam conspirassent aduersus cleri et ecclesiasticorum libertatem, quorum redditus et possessiones gloriabantur se mox occupaturos, victores bello Ditmersiensi reuersos. Quod si felicius successerit ijs, qui sub exorto Lutheranismo non iam similia moliebantur, imo longe maiora, non solum in quorundam prælatorum perniciem, sed in exitium totius cleri, studiorum, literarum, disciplinarum, omniumque sacrorum totius Christianæ religionis, posteritatis esto iudicium. Ceterum bello nauali erat fortunatior, quo frequenter triumphauit, ac præcipue aduersus Lubicenses, perpetuos Danici regni osores. Mortuus est autem peste captus in ciuitate Olburgensi, mense Februario, die 20, anno domini 1513. Hic princeps post fata multorum lachrimis est desideratus, etiam illorum qui viuentem auersabantur, quando iam videbant filij principatum minari cruentam 50 tyrannidem horrendumque et inauspicatum exitum portendere.