Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Anno .1502. Conati sunt etiam Noruagienses quidam aduersus regem Ioannem rebellare, cuius rebellionis author dicebatur Chanutus Adulphi in Noruagia eques primarius, sed simplici ingenio magis quam peruerso, cuius simplicitate ad rebellionem abusi sunt Sueci quidam proditores. Quo cum rex Ioannes episcopum Roschildensem D. Ioannem Iacobi, atque Henricum Crwmedig equitem, cum eodem Chanuto expostulaturos regis nomine misisset, uocatum ad se in naui, sub publica fide (que etiam crudelissimo Turche seruanda fuerat) ac nihil mali suspicantem crudeliter occiderunt, non aliter quam solent perfidi proditores, nec fidei nec iurisiurandi custodes. Chanutus iste duos elegantes habebat filios, prudentia et armis patre superiores, Carolum et Ericum. Ille bombarda percussus, cum militaret Christierno regi secundo, in obsidione ciuitatis Holmensis occubuit. Iste uero triumphata iam Suetia ab eodem immanissimo principe capite truncatus est.