Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Anno domini .1516. suspensus est ob furti suspicionem quidam Ioannes scriba, regi Christierno olim charissimus, qui cum nimia libertate | sua, ac uana regij fauoris presumptione, multos offendisset, precipue uero Torbernum Oxe arcis Haffnensis prefectum, regis concubine, nomine Columba, uehementer charum, eiusdem concubine odio periclitatus est, in profesto diui Martini, quod cum resciuisset in opido Helsingørensi constituta, dixisse fertur singultiens ac tunso pectore, Huic suspendio ualde sum cooperata, ignoscat michi diuina clementia. Erat autem iste Ioannes homo blasphemus in deum. Nam semel adeo insaniebat uindicte cupiditate, ut optaret, se deum esse, quo liceret in gehennam perdere unumquempiam hostium suorum. Deinde calumnie morbo ita erat obnoxius, ut illius 75 delationibus multi periissent, nisi fuissent diuina prouidentia seruati. Merito igitur in eum laqueum incidit, quem multis parauerat. Itaque cum duceretur a carnifice laqueo perdendus, ex calumniatore et blasphemo factus contionator insignis, suadebat adolescentibus, ut semper meminerint huius sententie prophetice, Nolite confiderein principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus. |