Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Deinde triumphata Suetia, cum rediret in Datiam, declinauit ad Monasterium quoddam Cistertiensis Ordinis Nydall nuncupatum, vbi crudeliter uinciri fecit sacratum abbatem cum aliquot Monachis sacerdotibus, eadem hora, qua ab altari (peracto uenerando eucharistie mijsterio) uenerant, quos statim uinctos aquis prefocari atque submergi fecit, crudeliterque interfici, absque culpa, atque sine iudicio, iure et misericordia, nam adeo erant innoxii, ut ne uerisimile quidem crimen in eos confingi posset, nisi quod aliquam eiusdem anni commeatus partem ad secretiores nemorum secessus efferri curassent, ne a militibus gregariis cuncta distraherentur (quorum iniquitas hac in parte longa experientia plus satis est famosa) et quo future fratrum necessitati prospectum vtcunque esset. Nam interini in monasterio tanta erat commeatuum copia, ut abunde sufficeret regi et vniuerso eius satellitio, | etiam si illuc uenisset cum non exiguis militum copiis. Nec istud crudelitatis ingenium erat in illo nouum, quia olim, cum regnaret in Noruagia, uiuente adhuc patre, detinuit in teterrimis carceribus atque dura captiuitate episcopum Hammerensem Carolum nomine, uirum sanguine et uirtute nobilem, usque ad diem mortis sue, que ex diuturna captiuitate, situ 88 ac squalore carceris, immature nimis accelerata fuit, idque factum est sola potestate et nullo iure, accepta dumtaxat hinc occasione, quod a dicto Carolo, tanquam fideli et Christiano consiliario, frequenter moneretur tyrannicos quosdam et plusquam ethnicos mores emendare, quibus in Noruegia ceu tyrocinio quodam ad futuram malicie libertatem preludere cepit. Simili uiolentia et pari crudelitate captiuum duxit Reuerendum in Christo patrem, dominum Ioannem Andree episcopum Ottoniensem, qui bona fide aduenerat, regiis litteris ad communem dominorum et procerum regni congregationem uocatus, qui iam pluribus annis detentus erat, sub arctissima custodia de vno carcere ad alium translatus, atque grauissimo seruitutis iugo depressus, non absque maximo uite discrimine, preter iudicium, ius et equitatem. Adhec sub tempus captiuitatis eiusdem Reuerendi patris cepit curiam episcopalem ciuitatis Ottoniensis violenter occupare, atque nonnulla | eiusdem diocsis castra, possessiones et predia, ut interea taceatur uniuerse eiusdem suppellectilis distractio, nempe armorum, equorum, uasorum, uestimentorum atque rerum preciosarum, que etiam nunc occupat, detinet malaque fide possidet.