Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Idem quoque rex uocatos ad se Lundensis ecclesie prelatos per bone fidei litteras carceri mancipauit, comminatus mox atrociora, ac deinceps ui metuque mortis adegit, ad tradendum sibi castrum quoddam, totamque eiusdem castri ditionem, et quicquid iuris habebat dieta ecclesia Lundensis in insula quadam nuncupata Borgenholm una cum ciuitate Aasensi ac aliis multis eiusdem diocesis 89 possessionibus, ditionibus et iuribus, que non poterat prius iure usurpare. Quinetiam singulari quodam odio erga clerum affectus, sola potestate autoritateque et nullo iure uiolenter oppresserat iniustis ac insolitis exactionibus episcopos, prelatos, uniuersum quoque clerum, quos singulari pietate conueniebat defendere, tueri ac patrocinari, exemplo omnium Christianorum principum, quos nihilominus sua tyrannide spoliauit priuilegiis, libertatibus ac prerogatiuis, quas habent ex iure pontificio, iureque Cesareo, idque fecit contra iurisiurandi fidem, ipsis ac toti regno iam olim promissam. | Itaque ob has prefatas, atque alias innumeras uiolentias et oppressiones sacrilegaque facinora, adeo sunt afflicta hec tria regna, Datia, Suetia et Noruagia, ut ne unum quidem habeant archiepiscopum suo munere fungentem, suoque iure utentem. Nam post obitum Reuerendi patris Birgeri (felicis recordationis) archiepiscopi Lundensis, ita fuit diocesis Lundensis afflicta, ut affligi magis non potuerit. Nunc enim quos uolebat, posito omni iure, archiepiscopos instituit, ac rursum destituit, metu mortis adigens iam ad religionis ingressum, nunc etiam uitam igne et patibulo eripiens, adeoque insaniens, ut denique ardelionem quendam, nebulonem ac sycophantam, hominemque peregrinum et alienigenam in archiepiscopum instituere mallet, quam uirum probum et bonum, omnium con sensu eiectum, aut alium quempiam ex regni inquilinis.