Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Eodem anno et mense, ipso die beati Laurentij Martyris, correptus est subitaneo morbo, apoplexia siue paralysi, dominus Nicolaus Høg equesauratus in edibus sanctispiritus ciuitatis Haffnensis, quo mox priuatus est loquendi postetate ac membrorum usu, deportatusque in stabulum ubi diuersabatur, post nonum diem a correptione defecit ac mortuus est. Hic habitus est a quibusdam ecclesiasticorum hostis, quod constanter insultaret quorundam uitiis ac insolentie, auersareturque luxum et fastum episcoporum, incertum an zeli aut odij aut auaricie affectu permotus, erat enim ualde eloquens mireque disertus. Subiectis uero rusticis (ut ferebatur) imminebat 100 grauis et intolerabilis. Multi sunt ecclesiasticorum osores, quia opibus et possessionibus sunt felices, non quod ipsis male utantur, sed quod possideant, atque iccirco magis odio quam zelo cupiunt uiros ecclesiasticos reformari.