Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Eodem anno mense Augusto, ipso die feriarum beati Bartolomei, habitus est Malmogie solennis dominorum conuentus inter regem Danorum Fridericum primum ac D. Gostauum Erici, eiectum regem Suetie, pro firmanda perpetua pace inter hec tria regna, quo fortius obsistere possent trium regnorum imma-|nissimo hosti regi Christierno, iam e regno profligato. In quo conuentu communi consensu statutum est, ut Gotlandia insula (de qua semper inter Danos et Suecos fuerat controuersia) esset sub ditione regni Datie, quemadmodum iam fuerat centum uiginti annos et ultra, a temporibus Waldemari patris Margarete regine trium regnorum. Restituta fuit etiam Blekingia, que duobus pene annis a Suecis fuerat occupata, dolo et fraude intercepta in fuga regis Christierni secundi famosi tyranni. Hec pax et concordia facta est authore magistratu Lubecensi, qui tum regebat dictum Gostauum, cuius suffragio et procuratione electus erat in regem Suetie, cum tamen tanto principatu uideretur indignus, cum ob generis ignobilitatem, tum maxime ob animi ferociam atque ignaui pectoris nimiam superbiam.