Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Eodem anno mense Iunio igne consumpta est maior ac potior pars ciuitatis Welensis, que est Iutie aquilonaris, irrumpente subito incendio ex domo cuiusdam ciuis Engelberti nomine ex incauta luminis custodia. Habebat enim hospites quosdam equisones, quorum incuria neglecta est in stabulo candela ardens, que cadens primum paleas deinde totam domum succendit. Vulgus autem predicte ciuitatis existimabat, ignem irrupisse iusto dei iudicio, ob alearum ac tesserarum lusum. Itaque falso prefato Engelberto imputabant, quod tota | illa nocte lusisset 102 alea, simul molientes insidias, ut illum perderent. Adeo namque communis sensus aleam et tesseras auersatur, ut credat rem diuina ultione dignam, et tamen plerique huiusmodi rebus ita sese noctes et dies oblectant, perinde atque essent res maxime licite, declarantes se huiusmodi factis nec sensum habere communem nec proprium.