Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

E bello igitur fugientes mox reuersi sunt ad Seuerinum Nørby, qui tum ex opido Landiscronensi, quod occupabat, aduersus D. Tuchonem rebellionem parabat, quem sciebat uictorem factum, mox 105 obsidione cincturum dictum opidum Landiscronense. Cumque iam obsideretur, subornauerat quendam Ottonem Stigoti, qui coactis aliquot rusticorum milibus, ex insidiis inuaderet D. Tuchonis castra. Quod cum D. Tucho rescisset, exploratis rusticorum uiribus, relictis castrorum presidiis, intempesta nocte perrexit obuiam rusticis | iam ex aduerso uenientibus iuxta lucum quendam vulgo nuncupatum Bwncketoffte, qui uidebantur insidiose conclusuri dominum Tuchonem Crabbe cum suis copiis, qui tum graui obsidione circumdederat Seuerinum Nørby, publicum regni hostem et inuasorem, in dicto opido Landiscronensi. Verum is insidiarum prescius illos inopinatos anteuertit, strauitque duo fere milia et ducentos, ceteris in fugam actis, nonnullis etiam in captiuitatem ductis. Huiusmodi turbas excitarunt quidam regni proditores, qui adhuc principis Christierni cause inique fauebant, qui insidiantes tocius regni saluti, abutebantur uulgi simplicitate usque ad grauissima dispendia, et horrendam tocius Schanie calamitatem. Quandoquidem qui ex bello superstites fuerant, maxima pecunia mulctati sunt, supra uires et facultates suas, que ad omnes Seuerino adherentes peruenit. In hoc prelio primus omnium fugit Otto Stigoti sceleris artifex, cum uidisset exercitum domini Tuchonis, qui postea captus ab iratis rusticis, traditus est dominis Schanie corrigendus, a quibus in carcerem missus super arcem D. Ioannis Holgeri, Glymminge nuncupatam, ac inde dimissus in arce Haffnensi carceri mancipatus est, supplicio capitis afficiendus, sed | quia nondum erat illius completa malicia, iusto dei iudicio alteri malo reseruatus, etiam multorum precibus inde liberatus est.