Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Anno domini .1526. mense Februario, xix die mensis, diem clausit extremum uir ualde uenerabilis, et ob id longa memoria dignus, magister Andreas Ffriis, Cantor Haffnensis dignissimus, posteaquam 107 multis annis fuerat eiusdem ecclesie Haffnensis tutor et dispensator, que sub illius tutela susceperat multa et preclara incrementa, rebus testantibus. Hic multis annis graui egritudine laborabat, cuius tolerantia pie credimus abolitum esse atque expiatum, quod per illum humana fragilitate in uita designatum est, maxime cum largiendis eleemosynis multis liberalibus uiris prestaret. Vnde ob insignem erga pauperes benignitatem, omnium ore et uoce celebratus est. Semper enim in mente habebat hoc Christi uerbum: Date eleemosynam et omnia munda sunt uobis. Desideratur adhuc hodie, et posthac etiam multis annis desiderabitur, quem tulit dominus, ne uiderent illius oculi abhominationem illam horrendissimam, a Lutheranis postea factam, permittente Friderico sacrilego rege, sub Ioanne Taussøn omnium hereticorum pertinacissimo.