Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Eodem anno, die beati Ioannis baptiste, accersitus fuit ad arcem Haffnensem quidam frater Paulus Helie carmelita iussu sacrilegi regis Friderici primi 110
per dominum Tuchonem Crabbe, ut suam de Lutheranismo publice predicans sentenciam diceret, cui ob id promissus fuerat securus commeatus, ne ullo modo lederetur uerbis aut factis ab impiissimis impurissimisque dicti regis mili-|tibus, qui una cum rege erant sacrilege Lutheranorum secte addictissimi, eumque multis Holsatis, magistro equitum Magno Gøije, omnium Lutheranorum in Datia antesignano. Cumque idem Paulus mediocri libertate suam de Lutheranismo sententiam dixisset, ingenue confessus neutram partem esse sobriam, adeoque alteram non sine altera corrigendam, ab arce descendens, tantis fuit affectus contumeliis, conuitiis et calumniis, a turba frementium ac insultancium militum, ut a cede ipsius uix sit temperatum. Subornarant enim histrionem Magni Gøije, Iacobum nar appellatum, qui uibrato ense illum illiusque socium usque ad castri portam est insecutus, ac uere alterum illorum lesisset, nisi illius cursus a sequentibus sacerdotibus et clericis fuisset remoratus. Nec cessatum fuit a clamore et exprobratione, donec omnino ab oculis insanorum militum esset subductus. Aliqui uociferantes insanis uocibus clamabant illum ad maledicendum Christo deique uerbo muneribus esse corruptum, quidam lupum et animicidam appellabant, alij monachum et hypocritam, nonnulli uero lupum et impostorem. Talis erat fides principum huius seculi, talis etiam honos clericis habitus. Hoc eodem die, anno dominj mdxxii, cum idem | Frater Paulus Helie concionaretur in dieta arce coram rege Christierno famosissimo tyranno, de Herodis ac adultere Herodiadis crudelitate, adeo 111 offensus fuit idem tyrannus ob dicendi libertatem, ut proxima sexta feria donationem Hospitalis Sancti Ieorgii, atque eius ditionis possessionem (quam perpetuo possidendam dederat collegio carmelitarum, cui tunc prefuit idem Paulus) reuocaret. Sic non tanguntur montes, nisi statim fumigauerint.