Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Anno domini .1529.xxix aprilis oppetiit mortem uir nobilis ac perpetua memoria dignus, D. Lago Wrnæ episcopus Roschildensis. Cepit namque, uigente adhuc etate, anno etatis sue, ut creditur, sexagesimotercio, squinantia siue angina laborare, qua suffocatus, quinta die mortuus est. Solet morbus ille, quando fatalis est, quinta die a correptione mortem inferre, et ultra illum diem uix sinit quenquam uiuere, cum plerumque etiam primo, secundo et tercio die interemisse compertum est. Porro cum ipsa natura, omnium rerum parens, aut potius nature deus preclaro huic uiro eximias quasdam dotes contulisset, adeo ut erudicione, doctrina, facundia ac uaria morum grauitate uniuersos regni episcopos precederet, quibus rebus cum prudentissime <authoritatem> suam uindicasset a contemptu, appareretque paulo seuerior, non defuerunt tamen pontificie dignitatis osores, qui hec adsciberent fastui ac 117 tyrannidi, idque dum adhuc uiueret. Quandoquidem post fata ab omnibus desyderatus est, etiam iis, qui adhuc uiuenti subinuidebant. Hec est enim eximiarum rerum condicio, ut tunc | primum desiderantur, cum absunt. In suos nihilominus cognatos et affines erat propensior, quos magno affectu, sed nullo iudicio diligebat, non sine magna pauperum Christi iniuria, quos constat ueros esse bonorum ecclesiasticorum heredes. Tumebat enim nobilitatis titulo et maiorum imaginibus, quod quidem uicium cum multis sit commune, nobilibus tamen est proprium ac familiare, cum auaricia coniunctum. Sed quoniam ille lapsus humanus est, pie credimus ab illo condonatum, cuius proprium est misereri et parcere, una cum aliis, que per humanam fragilitatem admisit. Ab huius reuerendi patris obitu cepta est mox ruina ecclesie Roschildensis.