Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Anno domini .1530. in festo Visitacionis beate 119
Marie uirginis celebrata sunt Haffnie solennia comitia, ad que uocati fuerant cum orthodoxis episcopis et presbyteris etiam concionatores Lutherani, hoc animo ut sub iudice uulgo res uniuersa transigeretur, de qua tunc erat controuersum inter orthodoxos et Lutheranos hereticos. Lutherani uero destituti solidis ac synceris scripturis, rationibusque efficacibus, grauiter tamen imminebant orthodoxis, freti tyrannide ac fauore principis, cuius presidiis et protectione tuti erant et exempti ab omni iure, preualuissentque indubie heretici aduersus uniuersum clericorum ordinem, ni orthodoxi prudenti consilio diu fuissent tergiuersati, non esse eos idoneos iudices, quos Lutherani delegissent, atque tandem prouocassent ad generalis Concilij sententiam. Interea tamen fucum uulgo faciebant heretici, se uictores esse, seque iactantes orthodoxos ad liberam disputationem tocies prouocasse, quod etiam reuera faciebant, uerum lege intolerabili, quia disputationem Danicam | sub iudice uulgo insanissimis urgebant clamoribus, scientes hac ratione uictoriam esse certissimam, que maximopere pendebat ex populi clamore, atque sacrilegi principis et quorundam procerum fauore, nonminus insano quam uiolento. Cleri namque odio execati, ac bonorum ecclesiasticorum cupiditate ardentes, neque ratione neque consilio aut prudentia regebantur, sed affectibus peruersi, ac armis potentes et ualidi, una uiolentia totum ecclesiasticum ordinem simul uastare et perdere conabantur, ni externi hostis metus obstitisset, nempe regis Christierni, qui tum erat toti regno formidabilis, sed precipue satrapis ac proceribus. In eisdem 120 comitiis, sacrilego principe non solum conniuente, uerumetiam instigante, ac adhortantibus quibusdam insanis proceribus sceleratisque ciuibus, tanta lingue petulantia debaccati sunt in episcopos ac regni prelatos contionatores Lutherani, ut omne conuitiorum genus contra eos euomuerint. Nec tantum eos perstringebant, sub luporum aut mercenariorum nomine in gratiam insanientis uulgi, sed perpetuo furore clamabant illos fures, latrones, seductores, proditores ac animicidas. Huius tante insanie rabiem nunquam impune tulissent princeps ac reg-|ni proceres, si in illis fuisset ulla mica pudoris, uerum odio, auaricia ac impudentia pieni nihil non et ferebant et faciebant.