Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Hoc eodem anno, cum Christiernus rex famosus tyrannus semel et iterum frustra tentasset armis uindicare Danorum regnum, a quo fuerat iusto dei iudicio deturbatus, iam magna recuperandi regni spe erectus, tercio tentauit, quod antea non successerat. Instructa igitur magna classe, atque coacto grandi exercitu, soluit ex Hollandia, ac alto mari diu iactatus, multa etiam naufragia passus, tandem in Noruegiam, circa festum beati Martini, desperatorum asylum peruenit, ubi diu fluctuabat inter spem et metum, incertus quorsum tandem diuerteret. Relictis igitur presidiis in obsidione arcis Agershwss, cum reliqua parte copiarum ui occupauit arcem quandam Karsborg nuncupatam, in ditione quadam que uulgo Wiigen dicitur, interfectis omnibus presidia 124 ibidem habentibus. Deinde semel apud Ludosiam cum Suecis ac paucis Danis infelici marte conflixit, cui cum nec gloriosa nec sperata contigisset uictoria, et illo pugnante, exusta essent illius castra per dominum Nicolaum Bilde prefectum arcis Baahwss, que habebat in opido Kongælde, et que habiturus | erat in Marstrand et Oddewald, uisum est redire cum superstitibus a bello et fame militibus in Opslo ciuitatem, ubi primum ueniens in Noruegiam appulerat, ibique aliquanto manens tempore uirium incrementa recepit adhesione quorundam episcoporum ac nobilium regni eiusdem, qui rebus deploratis ob grassantem Lutheranismum coacti sunt uel equis uel iniquis rationibus illi adherere.