Helgesen, Poul Uddrag fra Optegnelsesbog

??? Lex dicit Non concupisces: Fides dicit: Sana animam meam quoniam peccaui tibi: Gratia dicit Ecce sanus factus es iam noli peccare nequid tibi deterius contingat: Sanitas dicit: Domine deus clamaui te et [1b] sanasti me, Liberum arbitrium dicit, Voluntarie sacrificabo tibi Dilectio Justicie dicit Narrauerunt michi iniusti delectaciones sed non sicut lex tua domine Vt quid ergo miseri homines, aut de libero arbitrio audent superbire, antequam liberentur, aut de suis viribus, si iam liberati sunt? Nec attendunt in ipso nomine liberi arbitrij vtique libertatem sonare, Vbi autem spiritus dominj ibi libertas, Si ergo serui sunt peccati, quid se iactant de libero arbitrio, a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est, Si autem liberati sunt, quid se iactant velut de opere proprio, et gloriantur quasi non acceperint, An ita sunt liberi, vt nec illum velint habere dominum, qui eis dicit, Sine me nichil potestis facere, Et si vos filius liberauerit, tunc vere liberi estis