Helgesen, Poul Uddrag fra Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

Liber generationis Antichristi filij perdicionis filij Diaboli, Diabolus genuit iniquitatem, Iniquitas genuit mendatium, Mendatium autem genuit infidelitatem, Infidelitas autem genuit Simonem Magum et fratres eius, Simon autem genuit Marcionem, Martion autem genuit Hebionem, Hebion autem genuit Cherintum, Cherintus autem genuit Eunomium, Eunomius autem genuit Basilidem, Basilides autem genuit Arrium, Arrius autem genuit Sabellium, Sabellius autem genuit Macedonium, Macedonius autem genuit Luciferum, Lucifer autem genuit Donatum, Donatus autem genuit Vigilantium, Vigilantius autem genuit Pelagium, Pelagius autem genuit Sergium apostatam, Sergius autem genuit Machometum Arabie regem, Machometus autem genuit Porphyrium, Porphyrius autem genuit Auerrhoim, Auerrhois autem genuit Patauinum, Patauinus autem genuit Wiclephum ex ea que fuit Belial, Wiclephus autem genuit Huss, Huss autem genuit Pragensem, Pragensis autem genuit Rochezanam, et fratres eius in exilio Bohemico, Et paulopost exilium Bohemicum Rochezana genuit Wesselum, Wesselus autem genuit Gocchium, Gocchius autem genuit Lutherum prothopriapistam, Lutherus autem genuit Carolostadium, Carolostadius autem genuit Pomeranum, Pomeranus autem genuit Ecolampadium, Ecolampadius autem genuit Capitonem, Capito autem genuit Zwinglium, Zwinglius autem genuit Lambertum, Lambertus autem genuit Brunpheltium, Brunpheltius autem [22 b] [genuit] Bucerum, Bucerus autem genuit Cruciferum priapistam, Crucifer autem genuit Nestuedianum lictorem, Nestuedianus autem genuit Vascularium, Vascularius autem genuit Ruffum, et ceteros perfidie viros, de qua nascetur filius qui vocabitur Antichristus.