Helgesen, Poul Uddrag fra Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

Ambrosius in libro de Cain et Abel, capite 2° sic ait Soluitur corpore anima, et post finem vite huius, adhuc tamen futuri iudicij ambiguo suspenditur Idem de bono mortis libro 2° ca: 10. De anima (inquit) sic dicit propheta, Anima mea in manibus tuis semper Semper (inquit) non in tempore, Et tu commenda animam tuam in manus domini: non solum cum recedit e corpore, sed etiam cum est in corpore, est in manibus domini, quia non vides eam vnde veniat aut quo vadat, Et infra eodem: ca: Denique et scriptura habitacula illa (de quibus in Esdra est mentio) animarum promptuaria nuncupauit, que occurrens querele humane (eo quod iusti qui precesserunt videantur vsque ad iudicii diem per plurimum scilicet temporis debita sibi fraudari remuneratione mirabiliter) ait corone esse similem iudicii diem, in quo sicut nouissimorum sic non priorum velocitas Corone enim dies expectatur ab omnibus, vt intra eum diem, et vieti erubescant, et victores palmam adipiscantur victorie