Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[66 a] Ep. ad Galatas

V.5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitie expectamus,6 nam in Christo Iesu, neque circumcisio quicquam valet, neque preputium, sed fides per dilectionem operans.7 Currebatis bene, quis vos impediuit, vt non crederetis ventati?

Igitur non sola fides ad salutem sufficit nec queuis etiam fides, sed ea tantum que charitatem (bonorum operum effectricem) comitem habet.

V.13 Vos enim in libertatem vocati fuistis fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per charitatem seruite vobis inuicem.

Nam libertas vere Christiana non est licentia vite, aut peccandi arbitrium, Sed spontanea functio bonorum operum, charitate impellente, non lege cogente.

V.17 Nam caro concupiscit [66b] aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. Hec autem inter se mutuo aduersantur, vt non quecunque volueritis, eadem faciatis.

Periculosa res, excludere spiritum dei, peccandi consuetudine Vnde fit vt voluntas racionis, a voluntate sensualitatis frequenter superata, non prestet ea que prestanda iudicat.

216

V.22 Contra, fructus spiritus est, charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, temperantia.

His dotibus spiritussancti (que nos eterna vita dignos reddunt) nobis incumbendum est, ne carnis vitijs seruientes, excludamur ab hereditate regni dei.

[67 a] VI.7 Ne erretis, deus non irridetur.8 Quicquid enim seminauerit homo, hoc et metet.

Iste locus aperte meminit premiorum bonorum et malorum, contra illorum impiam sententiam, qui negant apud deum vllum esse meritorum respectum.