Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[68 a] Ep. ad Ephesios

Argumentum Erasmi

Nec enim est vlla epistola, que tam abditos habeat sensus, vt ob hanc potissimum Petrus scripsisse videatur, sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quedam difficiha intellectu, que indocti et instabiles deprauant, sicut et ceteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

Hac sententia b. Petrus (tanquam futurorum prescius) palam arguit huius seculi temeritatem, que Pauli epistolas putat intellectu tam faciles, vt nedum ab eruditis clericis Verumetiam ab indoctis laicis facile intelligantur.

[71 b] IV.11 Et idem dedit, alios quidem apostolos, alios vero prophetas, alios autem euangelistas, alios autem pastores ac doctores...

Hic locus ostendit iuxta diuersitatem donorum dei, aperte in ecclesia Christi distinctos esse offitiorum et dignitatum gradus Contra illorum sententiam, qui ordinem publicum confundunt.

IV.14 vt non amplius [72 a] simus pueri, qui fluctuemus et circumferamur quouis vento doctrine per versutiam hominum, per astutiam, qua nos adoriuntur vt imponant nobis...

Verbosas hereticorum doctrinas et fraudulentas ad seducendum persuasiones, ventos vocat, quod instabiles et nutabunde sint.

217

[72 b] IV.29 Omnis sermo spurcus ex ore vestro ne procedat, sed si quis est bonus ad edificationem, quoties opus est, vt det gratiam audientibus,30 et necontristetis spiritum sanctum dei, per quem obsignati estis in diem redemptionis.

Si de omni verbo otioso est reddenda ratio (Mat. xij) multomagis de sermone spurco, impudico, et maledico, Vt enim decet mundum habere cor, ita linguam oportet habere castam et pudicam.

V.15 Videte igitur quomodo [73 b] circumspecte ambuletis, non vt insipientes, sed vt sapientes, redimentes occasionem, quod dies mali sint.

Si circumspecte ambulandum est, hoc est viuendum, ergo ad salutem consequendam non satis est credere tantum, sed magnopere conducit facere voluntatem dei in bonis operibus, quibus promittitur regni dei hereditas.

[74 a] VI.8 illud scientes quod vnusquisque quod fecerit boni, hoc reportabit a deo, siue seruus fuerit siue liber.

Hic confunditur quorundam hereticorum impudentia, negantium Christianorum merita, quando Paulus dicit factores bonorum operum apud deum mercedem reportaturos.