Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[76 b] Ep. ad Philippenses

I.22 Quod si contingat viuere in carne, ea res mihi fructus est operis, et quid eligam ignoro.

Tametsi infidelium opera sint infructuosa quod fiant sine fide, Fidelium tamen opera maxime sunt fructuosa, adeoque premio digna, quod hic indicat Paulus cum dicit Vitam habere fructum operis.

[77 a] II.2 complete meum gaudium, vt similiter affecti sitis, eandem charitatem habentes, vnanimes, idem sentientes,3 ne quid fiat per contentionem aut per inanem gloriam, sed per humilitatem animi,

Qui non similiter affecti eandem habentes charitatem, vnanimes et idem sentientes, frustra gloriantur se esse Christianos Qui contentioni seruiunt ac inani glorie student, alieni a modestia, non pertinent ad corpus Christi.

218

[79 a] III.13 Unum autem illud ago, ea quidem que a tergo sunt obliuiscens, ad ea vero que a fronte sunt enitens, iuxta prefixum signum insequor ad palmam superne vocationis dei, per Christum Iesum.

Paulo adeo placet studium virtutum, vt hic glorietur sese de virtute in virtutem procedere.

III. 18 Nam complures ambulant, de quibus sepe dixi vobis, nunc autem et flens dico, inimici crucis Christi, quorum finis perditio est, quorum deus venter, et gloria in dedecore ipsorum, qui terrestria curant.

Inimicos crucis Christi vocat pseudochristianos qui refugientes persecutiones et afflictiones, atque huius vite molestias, solas ventris delitias, otium, ac terrena commoda sectantur.

[79 b] IV.1 Proinde fratres mei dilecti ac desyderati, gaudium et corona mea sic state in domino dilecti.

Sunt quidam huius seculi turbatores qui nullo sensu ferunt virginem matrem, dici vitam dulcedinem et spem nostram, et tamen Paulus hoc loco, orthodoxo sensu vocat Philippenses gaudium et coronam suam.