Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[85 b] Ep. I ad Thessalonicenses

I.3 indesinenter memores vestri propter opus fidei ac laborem charitaris, et quod permansistis in spe domini nostri Jesu Christi, coram deo et patre nostro,

Frustra Paulus indesinenter oraret pro Thessalonicensibus, nobisque orandi pro aliis exemplum relinqueret, si nulla esset orationum efficatia, earum scilicet, que pro aliis funduntur.

[86 a] I.6 Et vos imitatores nostri facti fuistis, et domini, recipientes sermonem cum afflictione multa, cum gaudio spiritus sancti, adeo vt fueritis exemplo omnibus credentibus in Macedonia, et Achaia.

Hoc laudabilior est fides credentium, quo maioribus fuerit attrita persecutionum procellis, cum gaudio spiritussancti perpessis.

[86 b] II.5 Neque enim vnquam per sermomem adulationis versati sumus, quemadmodum nostis, nec per occasionem auaritie (deus est testis)6 neque querentes ex hominibus gloriam, nec a vobis, nec ab aliis,7 cum possemus in autoritate esse tanquam apostoli Christi, sed fuimus placidi in medio vestri

Paulus semper contentus placuisse vni deo nunquam ab hominibus gloriam quesiuit, idcirco vt vbique alienus fuit ab adulatione, ita nunquam authoritatis supercilio tumebat.

[87 a] II.16 qui obsistunt nobis, ne loquamur gentibus, quo salui fiant, vt expleant sua peccata semper, peruenit autem in illos ira in finem.

Quando verbum dei per filium dei reuelatum, ac prophetas et apostolos predicatum, sic salutem offert, vt peccata destruat, igitur nulli magis verbo dei repugnant, quam qui peccandi consuetudine sunt indurati.

[88 a] III.12 vos autem dominus abundantes et exuberantes faciet mutua inter vos charitate, et in omnes, q[u]emadmodum et nos in vos,13 vt confirmet corda vestra, irreprehensibilia in sanctimonia coram deo et patre nostro, in aduentu domini nostri Jesu Christi, cum omnibus sanctis eius.

Vt intelligamus, contendentibus ad perfectam salutem non esse satis in minimis aut mediocribus consistere, optat Paulus Thessalonicensibus non 221 quamuis charitatem, sed summam et exuberantem, vt semper magis abundent.

[88 b] IV.8 Proinde qui reiicit, non reiicit hominem, sed deum, qui dedit spiritum suum sanctum in vos.

Periculosum est igitur contemnere authoritatem illorum qui acti Spiritu dei, multa et tradiderunt et docuerunt, ad vite honestatem et virtutum custodiam necessaria, nam qui huiusmodi reiicit non hominem sed deum reiicit.

[89 a] V.5 Omnes vos filij lucis estis ac filij diei, non sumus noctis, neque tenebrarum.

Filij lucis et diei sunt, qui fide illuminati, et charitate feruidi, perdurant in innocentia vite, semper facientes opera dei, Filij vero noctis et tenebrarum sunt tantum nomine Christiani, reuera autem filij diaboli, in finem vsque illius opera facientes, que sunt opera noctis et tenebrarum,

[89 b] V.12 Rogamus autem vos fratres, vt agnoscatis eos, qui laborant inter vos, et qui presum vobis in domino et admonent vos, vt habeatis illos in summo pretio per charitatem propter opus illorum, pacem habete cum illis.

Hoc sentit de predicatoribus et doctoribus fidei et verbi dei, quos conuenit esse in summo pretio, ac vitam agere in maxima pace et tranquillitate ob dignitatem officij quod administrant.

V.22 Ab omni spetie mala abstinete.

Hic docet abstinendum esse non solum a rebus per se malis, sed etiam ab his que vere mala non sunt, sed tamen spetiem mali habent, aut reuera, aut etiam alterius erronea conscientia, Cui non est ponendum offendiculum.

222