Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[90 b] Ep. II ad Thessalonicenses

I.5 documentum iusti iudicij dei, in hoc vt digni habeamini regno dei, pro quo et patinimi.6 Siquidem iustum est apud deum, reddere ijs qui affligunt vos afflictionem, et vobis qui affligimini relaxationem nobiscum...

Quando Paulus dicit, in hoc vt digni habeamini regno dei, pro quo et patimini, palam intelligimus meritorum rationem, contra illos qui negant omne meritum, et ideo sequitur in Paulo, Siquidem iustum est apud deum, reddere ijs qui affligunt vos, afflictionem, et vobis qui affligimini relaxationem nobiscum.

[91 b] II.14 Itaque fratres state, et tenete institutiones quas didicistis siue per sermonem, siue per epistolam nostram

Apparet hoc loco multa solo sermone ab apostolo tradita sine scriptura, que iam longo vsu fidelium, parem obtinuerunt cum sanctis scripturis authoritatem, cuiusmodi sunt sacramentorum ritus, ac honeste et sobrie viuendi instituta.

[92 a] III.11 Audiuimus enim quosdam versantes inter vos inordinate, nihil operis facientes, sed curiose agentes12 His autem qui sunt istiusmodi, precipimus et obsecramus per dominum nostrum Jesum Christum, vt cum quiete operantes, suum ipsorum panem edant

Hic apostolus non precipit fidelibus vt panem lucrentur opere manuario aut arte sedentaria (vt quidam volunt) sed prohibet iners otium, et vanam curiositatem, que causam prestant inordinate viuendi, vt enim diuersa sunt membra, ita membrorum distincta opera, neque vna omnibus membris congruit operatio.