Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[98 b] Ep. II ad Timotheum

I.3 Gratiam habeo deo... quod citra vllam intermissionem faciam de te mentionem in precationibus meis noctu dieque etc.

Ab iis qui plusquam Christiani sibi videntur facile rideretur hec Pauli pietas, qua charitate impulsus orauerit sine intermissione, quando etiam pietas quorundam mediocriter orantium nunc passim ridetur proque stulticia et insania habetur,

226

[99 a] I.6 Quam ob causam commonefacio te, vt suscites donum dei, quod est in te per impositionem manuum mearum.

Vna ex ceremoniis primitiue ecclesie, conferendi sacros ordines, erat manuum impositio, ad quam dicit Paulus conferri donum, quod erat gratia quedam sacramentalis, vt intelligamus ordinem sacrum esse verum sacramentum.

[100 a] II.21 Si quis igitur expurgarit seipsum ab his, erit vas in honorem sanctificatum,

Cum dicit si quis seipsum expurgarit ab his, palam indicat aliquas esse vires et facultates liberi arbitrij,

[100 b] II.22 Iuueniles autem concupiscentias fuge,

Iuueniles concupiscentie sequuntur conuiuia, aleas, pilas, venationes, canes, aues, arcus, curam forme, et vestium curiosiorem apparatum, et id genus que sacrato viro sectanda non sunt sed fugienda.

III.2 Erunt enim homines sui amantes, auari, fastuosi, superbi, maledici, parentibus immorigeri, ingrati, impij, carentes affectu, nescij federis etc.

Amantes sui, id est sibi placentes, hoc est suis commodis studentes vnde dieta philautia, cecus (vt inquit Flaccus) amor sui. Ex hoc enim affectu, nascuntur cetera mala que Paulus hic enumerat.

[101 a] III.8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres resistebant Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, sed non proficient amplius.

Sentit hoc Paulus de doctoribus quibusdam, per hypocrisim iudaissantibus, qui negligentes summam nostre salutis, nimirum fiduciam in Christum, docent fidendum esse, humanis viribus et ceremoniis visibilibus, que tametsi maiestatem addunt cultui diuino, salutem tamen non prestant.

227

III.16 Omnis scriptura diuinitus inspirata, et Vtilis ad doctrinam,

Quia quod euangelium ex parte docet esse factum, hoc littere veteris testamenti futurum predicunt, ac deliniant, nec aliud docent quam euangelium, sed aliter.