Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[103 a] Ep. ad Titum

I.5 Huius rei gratia reliqui te in Creta, vt que desunt, pergas corrigere, et constituas oppidatim presbyteros, sicut ego tibi ordinaram.

Vt neque in hoc loco, ita nusquam in apostolicis scriptis, legimus constitutos presbiteros populi suffragiis. Sed vel ab ipsis apostolis, vel episcopis, legittimis apostolorum successoribus, penes quos semper in ecclesia fuit summa potestas diuinorum.

[103 b] I.16 Deum profitentur se scire, ceterum factis negant, cum sint abominabiles, et dicto non audientes, et ad omne opus bonum reprobi.

Non magnum est voce profiteri deum (quod etiam impij facere solent) si factis eum neges. Factis autem negant, qui male viuunt, non hoc synceritate et integritate vite prestantes quod verbis prestandum fatentur.

II.1 Tu vero loquere que decent sanam doctrinam.2 Senes, vt sobrii sint etc.3 Anus itidem etc.6 Adolescentes consimiliter etc.9 Seruos hortare etc.

Cum a diuersis hominum generibus exigat alias et alias virtutes, pro ratione etatum, sexuum, et offitiorum, vnam tamen sobrietatis virtutem ab omnibus exigit, tanquam diuersarum virtutum matrem fecundissimam.

[104 b] III.8 De his volo vt confirmes, quo solliciti sint, vt bonis operibus presint qui crediderunt deo. Hec enim sint honesta et vtilia hominibus.

Si ij qui crediderunt deo, debent adhuc bonis operibus preesse, ergo vna fides non satis est ad salutem, sed etiam studium bonorum operum in fidelibus desyderatur.

228