Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[106 a] Ep. ad Hebreos

I.1 Deus olim multifariam multisque modis locutus patribus per prophetas, extremis diebus hisce locutus est nobis per filium,

Si patres olim (qui erant viri eximia pietate clari) obedierunt voci prophetarum et angelorum, multo magis congruit, vt nos nostris temporibus voci loquentis filij dei eterni obediamus.

[107 a] II.2 Etenim si is qui per angelos dictus fuerat sermo, fuit firmus, et omnis transgressio et inobedientia iustam premij repensationem accepit,3 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem?

Nam si non impune neglecte et contempte sunt voces prophetarum et angelorum, longe minus impune negligentur voces loquentis Christi filij dei, non tam per se quam per suos apostolos, reuelate veritatis probatissimos testes.

[108 a] II.17 Unde debuit per omnia fratribus similis reddi, vt misericors esset et fidelis pontifex, in his, que apud deum forent agenda, ad expiandum peccata populi.

Filius dei homo factus, sic mortalitatem induit, vt humane nature similis tantum fieret in his que habent rationem miserie, non autem rationem culpe, Vnde miser factus, peccator tamen non est factus

III.5 Et Moses quidem fidelis fuit in tota domo illius, veluti minister...6 At Christus tanquam filius administrauit domum ipsius.

Si Mosi tanquam ministro et fideli dispensatori obtemperatum est, multo magis obtemperabitur Christo iam non ministro tantum sed vero dei filio.

229

[108 b] III.14 Christi participes facti sumus, si sane initium substantie, vsque ad finem firmum tenuerimus.15 In hoc quod dicitur. Hodie si vocem eius audieritis, ne obduretis corda vestra

Nihil enim proderit nobis audisse doctrinam euangelicam, nisi perseueremus viuere iuxta doctrinam euangelicam, imohoc grauius puniemur, quo maior est ille qui per se dignatus est nobis loqui.

III.18 Quibus autem iurauit, non ingressuros in requiem suam nisi ijs qui non obedierant?19 Et videmus, quod non potuerint ingredi propter incredulitatem.

In omnibus verax est deus, nam et obedientibus (quod promisit) prestitit, et quod inobedientibus comminatus est, inflixit.

[109 a] IV.1 Metuamus igitur, ne quando derelicta promissione introeundi in requiem eius, videatur aliquis ex vobis fuisse frustratus.

Quod maioribus nostris tum erat Moses, hoc nobis nunc est Christus, Illi enim properabant ad terrenam requiem, nostendimus ad celestem, timeamus igitur negligere vocem dei, que nobis quotidie per euangelium loquitur.

[109 b] IV.12 Viuus est enim sermo dei, et efficax, et penetrantior quouis gladio vtrinque incidente

Sermo dei sic viuus est, quod viuificat omnia, sic efficax, quod potest omnia, quando illi nihil potest resistere, sic penetrans quod insit omnibus, immeatque omnia.

V.1 Nam omnis pontifex qui ex hominibus assumitur, pro hominibus constituitur... vt offerat donaria et victimas pro peccatis

Precipuum pontificis ab hominibus assumpti officium est offerre deo sacrificia et preces pro populo ad mediandum inter deum et populum, oretque primum pro se, deinde pro populi peccatis.

230

[110 a] V.4 Nemo sibiipsi vsurpat honorem, sed qui vocatur, etiam a deo, quemadmodum et Aaron.

Quia honore videtur indignus qui per arrogantiam ambit dignitatem, et parum idoneus est ad functionem, qui semet ingerit. Siquidem teste Hieronimo Melius est summum sacerdotium promeruisse quam obtinuisse.

V.12 ... vt doceamus nos que sint elementa initij eloquiorum dei, factique estis ij, quibus lacte sit opus, et non solido cibo.

Hoc loco humilem et rudem sermonem de rebus minimis disserentem appellat lac, solidum vero cibum sapientie sermonem de perfectioribus et altioribus rebus disserentem.

[110 b] VI.4 Nam fieri non potest vt qui semel fuerint illuminati, gustauerintque donum celeste, et participes facti fuerint spiritus sancti,5 gustauerintque bonum dei verbum, ac virtutes futuri seculi,6 si prolabantur denuo renouentur per penitentiam, ab integro crucifigentes sibimetipsis filium dei, et ludibrio exponentes.

Iste locus videtur prima spetie negare penitentiam relapsis post baptismum negat quidem renouationem fieri posse per iterationem baptismi, quando baptismus semel tantum datur, non autem negat fieri per penitentiam, sacramentum, que est (secundum Hieronymum) secunda tabula post naufragium.

[111 b] VII.4 Considerate vero, quantus hic fuerit, cui etiam decimas dederit Abraham patriarcha de spoliis?

Hec dicit, vt ostendat quod cum magnus dignitate et honore sit ipse Abraham cui facte sint promissiones, illo tamen maior fuit Melchisedech, qui typus fuit Christi.

[112 a] VII.8 Atque hic quidem homines qui moriuntur, decimas accipiunt. Illic autem is de quo testatum est, quod viuat

Vere mortuus est Melchisedech, sed quoniam scriptura asserit illum esse figuram in sempiternum viuentis Christi, ideo suppressit mortem ipsius, de eo loquens tanquam de viuente. De morte vero Aaron expresse loquitur Numeri. xx.

231

VII.14 Palam est enim, quod e tribu Juda exortus sit dominus noster.

Quia Esaie xi. dicitur. Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice eius ascendit, et Psal: cxxxi Jurauit dominus Dauid veritatem et non frustrabitur eum, De fructu ventris tui etc. Item Luce i. Et dabit ei dominus sedem Dauid patris eius, qui Dauid erat vtique de tribu Juda.

[112 b] VII.22 Tanto potioris testamenti sponsor factus est Iesus

Quantum ergo interest inter terram et celum, inter temperaria et eterna, inter mortales et immortales, inter humana et diuina, tanto melioris testamenti sponsor factus est Jesus pontifex noster

[113 a] VIII.1 qui consedit ad dexteram throni maiestatis in celis,2 sanctorum administrator, ac veri tabernaculi, quod fixit deus, et non homo.

Sancta quorum Christus ministrator est, sunt vere sancta, nimirum celeste et spirituale tabernaculum, Mosi enim tabernaculum verum non erat, sed figura veri, neque hostie vere, sacraque vera, sed verorum sacrorum vmbratilia simulachra.

VIII.6 nunc vero hoc excellentius sortitus est sacerdotium

Euangelicum enim testamentum prestantius est Mosaico testamento, ac tanto prestantius, quanto magnificentiora habet promissa.

[113 b] VIII.10 testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos dicit dominus, dans leges meas in mentem illorum, et in corde illorum inscribam illas,

Hec enim videntur pertinere ad primos fidei doctores, qui absque visibili scriptura et doctore, Spiritu sancto reuelante, perceperunt fidei sacramenta, et ideo Christus sic loquutus est, Paracletus veniens suggeret vobis omnia.

232

[114 a] IX.6 in prius quidem tabernaculum semper ingrediuntur sacerdotes, qui sacrorum ritus peragant,7in secundum autem semel quotannis solus pontifex

Vnde sacerdotes priori tabernaculo seruientes, representant noui testamenti sacerdotes, qui inter Christianos sacros ritus peragunt. Verum summus ille sacerdos Christum ipsum dei filium representabat.

[114 b] IX.13 Nam si sanguis taurorum et hircorum, et cinis iuuence, aspergens inquinatos, sanctificat etc.

Vtrobique sanguis est, sed ingens discrimen, vtrobique mors est sed inequalis, vtrobique spiritus est sed admodum dispar.

IX.17 Nam testamentum in mortuis ratum est quandoquidem nondum valet cum viuit testator.

Testamentum est promissio eterne beatitudinis, et peccatorum remissio. Testator Christus, heredes Christiani. Sigillum sanguis Christi in morte ac passione fusus, atque sacramentum in pane et vino consecratum.

[115 a] IX.23 Itaque necesse est, vt exemplaria quidem corum que sunt in celis, hisce rebus purificentur.

Exemplaria dieta sunt veteris testamenti sacra, nimirum ritus et ceremonie cultus et sacrificiorum, ob id quod in terris representabant vmbram et imaginem celestium rerum.

IX.27 Et quatenus illud manet omnes homines, vt semel moriantur, post hoc autem iudicium, 28ita et Christus semel oblatus,

Nam post mortem cuiusque hominis, nihil aliud expectatur quam iudicium illud supremum, quod premia decernet, siue piis siue impiis.

[115 b] X.2 Alioqui nonne desiissent offerri? Propterea quod nullam iam habuissent Conscientiam peccatorum

Ostendit oblationes veteris testamenti esse inefficaces et vmbras vere oblationis, quia si efficaciter mundassent vmbre, iam non fuisset opus iteratis oblationibus.

233

X.9 Ecce adsum, vt faciam deus voluntatem tuam, tollit prius, vt posterius statuat,10 per quam voluntatem sanctificati sumus per oblationem [corporis] Jesu Christi semel peractam.

Tollit primum sacerdotium vt inefficax, et ingratum deo, vt statuat posterius, quomodo satisfiat voluntati diuine, per vnicam oblationem, omnium potentissimam atque sanctissimam.

[116 a] X.14 Unica enim oblatione perfectos effecit in perpetuum, eos qui sanctificantur.

Chrisostomus homilia xvij. in hanc epistolam ita dicit, Quid igitur nos? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus quidem, sed ad recordationem facientes mortis eius, et vna est hec hostia non multe, Et infra, Hoc autem quod nos facimus in commemorationem quidem fit eius quod factum est.

X.24 consideremus nos inuicem in hoc, vt prouocemus ad charitatem et bona opera,

Tunc ad charitatem prouocamus nos inuicem, dum mutuis exemplis, mutuisque hortatibus sollicitemus ad charitatem ac pia opera.

[116 b] X.26 Nam si volentes peccauerimus post acceptam cognitionem veritatis, non vltra pro peccatis reliqua est hostia,

Non superest relapsis in veterem viam hostia que rursus per baptismum gratis condonet peccata. Quo enim clementior est noua lex, quo plus affert beneficii, hoc grauiores dabit penas, qui eam sciens ac volens habuerit ludibrio.

X.31 Horrendum est incidere in manus dei viuentis.

Nemo sibi blandiatur quod hominis vltoris manus effugerit quia dei manus nemo potest effugere. Nam formidandum est cum conscientia peccatorum cadere in vltrices manus viuentis dei.

234

[117 a] XI.1 Est autem fides earum rerum que sperantur substantia, argumentum ecorum, que non videntur.

Fides enim non est vulgaris aliqua credulitas, sed solida firmaque basis earum rerum que nec sensibus nec rationibus humanis deprehendi possunt, sed eas firma spes ita representat animo, quasi coram cernerentur, et quasi manibus tenerentur.

[117 b] XI.6 Nam qui accedit ad deum, hunc credere oportet esse deum, et esse remuneratorem querentibus se,

Quisquis vult deo esse commendatus, primum oportet credere deum esse, qui p[o]ssit omnia, quique velit optima. Deinde hunc agere curam rerum humanarum.

XI.11 Per fidem et ipsa Sarra vim ad concipiendum ac retinendum semen accepit, ac preter etatis rationem peperit,

Licet enim Sarra primum ridens non crediderit, credens angelum esse hominem, vt dicitur Gene. xviij postea tamen credidit comperta subuersione Sodomorum, et cum vidisset occultum risum angelum non latuisse.

[118 a] XI.18 ad quem dictum fuerat. In Isaac vocabitur tibi semen,19 cum illud secum perpendisset, deum vel a mortuis excitare posse [semen], vnde illum etiam resurrectionis typo reduxit.

Huiusmodi exemplis fidei preconia celebrantibus, abunde declarat apostolus fidem sic inniti promissioni futurorum bonorum, vt illorum expectatione palam contemnat queuis presentia, siue bona que placent, siue mala que terreant.

[118 b] XI.24 Per fidem Moses iam grandis renuit vocari filius filie Pharaonis etc.

Malebat enim Moses fide animatus pro Seruando populo suo probra malorum ferre in typum Christi (qui olim erat grauiora passurus, pro salute gentis sue) quam vniuersos Egyptiorum thesauros possidere.

235

XI.27 Per fidem reliquit Egyptum, haud ventus ferociam regis.

Contempsit quod erat in manibus et fidei oculos vertebat in ea que procul aberant, a sensibus, deo fretus, qui non patitur hominum pietatem meritis premiis fraudari.

[119 a] XI.35 Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos. Alij vero distenti sunt... 36Alij rursus ludibriis et flagris explorati sunt, insuper et vinculis et carcere,37 lapidati sunt etc.

Vt vidua Sareptana et Sunamitis, susceperunt filios ex morte per Heliam et Heliseum prophetas. Hieremias neruis a Phassur distentus fuit, Hiere. xx. Ludibria expertus est Heliseus. Flagella vincula Carceres Micheas. Lapidatus Naboth .iij. Regum xxi. et sic de aliis.

XI.39 Atque omnes hi testimonium promeriti per fidem, non acceperant promissionem, 40 quod deus de nobis melius quiddam prouiderat

Quia vniuersum Christi corpus simul debebat accipere gloriam immortalitatis in futura resurrectione.

XII.1 Proinde nos quoque cum tanta septi simus nube testium...

Recensiti patres ac innumerabiles alij sunt testes, qui ferendis huiusmodi malis, testati sunt se toto pectore, fidere promissis dei.

[119 b] XII.4 Nondum vsque ad sanguinem restitistis, aduersus peccatum repugnantes, Ostendit nanque illos adhuc leuioribus malis affectos, nihil esse perpessos, si conferantur vel cum Christo vel cum sanctis patribus.

XII.7 Si castigationem sustinetis, veluti filiis vobis offert se deus. Quis enim est filius, quem non castigat pater? Quod si alieni estis a castigatione, cuius participes sunt omnes, igitur spurij estis, non filii.

Neque omnes sunt filij qui flagellantur vt latrones malefici et criminosi, quorum flagella non sunt tentationes siue probationes, sed promerita premia.

236

XII.12 Quapropter manus remissas, et genua soluta surrigite,13 et facite, vt recti sint gressus pedibus vestris,

Remisse manus sunt, cum bona opera non exercemus. Dissoluta genua quando immobiles sumus ad ea que sunt fidei et pietatis, rectas semitas pedibus facimus, cum per precepta fidei ambulamus.

[120 a] XII.18 Non enim accessistis ad contactum montem, et incensum ignem ac turbinem, et caliginem, et procellam etc.

Ecce quanto terrore data fuit lex, hinc dicitur Exodi xx. Loquere tu nobis et audiemus, non loquetur nobis dominus ne forte moriamur, Et ait Moses, Nolite timere, vt enim probaret vos venit deus.

XII. accesistis... 24 ad noui testamenti conciliatorem Jesum et ad sanguinem aspersionis, meliora loquentem quam loquebatur sanguis Abel.

Sanguis Abel clamat de terra, sanguis vero Christi clamat de celo gratis et iustis misericordiam, ingratis autem et iniustis vltionem et penam.

[120 b] XII26 dicens, Adhuc semel ego concutio, non modo terram, Verumetiam celum.

Vnde Mat. xxiiij Erunt signa in sole et luna, et infra, et terremotus magni erunt Et psal. xcvi Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium preparatio sedis eius.

XIII.2 Hospitalitatis ne sitis immemores. Per hanc enim quidam inscientes exceperunt angelos hospitio.

Vt Abraham Genes. xviij et Lot angelorum beneficio ereptus fuit a subuersione Sodome et Gomorre Genes. xix Etiam Tobias hospitalitatis gratia meruit Raphaelis archangeli officium. Tobie. v.

237

[121 a] XIII. 8... Jesus Christus heri et hodie, idem est etiam in secula.9 Doctrinis variis ac peregrinis ne circumferamini.

Quando Christus semper est semper erit semperque fuit, necesse est, omnes esse Christianos, quotquot vnquam salui fiunt ab initio ad Consummationem seculi vsque Neque aliud docuit lex Mosaica quam euangelium docet, sed aliter.

[121 b] XIII.23 Scitis fratrem nostrum Timotheum solutum esse, cum quo, si celerius venerit, visam vos.

Solutum siue dimissum dicit Thimotheum, vel quia in carcerem fuerat coniectus, et inde iam dimissus, vel quia ex Athenis vbi antea fuerat dimissus est.

238