Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

Ep. ad Romanos

[4 a] I.1 Paulus... segregatus in euangelium dei,

Segregatus erat a Mose ad Christum, hoc est a lege ad euangelium, a littera ad spiritum, a fidutia operum ad gratiam.

I.4 resurrexit e mortuis Jesus Christus dominus noster

In Paulo et ceteris apostolis comperies lector, quod patri fere tribuitur cognomen dei, Christo cognomen domini, cum vtrumque vocabulum, vtrique pariter conueniat.

[4 b] I.17 Justicia enim dei per illud patefit ex fide in fidem.

Ex fide in fidem, hoc est, ex fide promittentis dei, in fidem hominis credentis, vel ex fide Judei in fidem gentilis, siue ex fide veteris in fidem noui testamenti, siue ex fide legis in fidem Christi, siue ex fide verborum in fidem rerum, aut ex fide predicantium, in fidem credentium.

[5 a] I.26 Quamobrem tradidit eos deus in cupiditates ignominiosas.

Tradidit illos, id est passus est ire precipites in varias concupiscentias. Nam tradere hoc loco permittere est, non incitare aut immittere, siue impellere, alioqui necessitate non electione peccassent.

239

I.27 premium (quod oportuit) erroris sui in sese recipientes.

Vnde palam est probrosas turpitudines, et obstinatam in illis mentem, esse noxij erroris et inueterate malitie condignum premium. Et ideo tradi a deo in scripturis est ab illo destitui et relinqui suis affectibus.

[5 b] I.32 non solum ea faciunt, Verumetiam assentiuntur ijs, qui faciunt.

Assentiri maleficientibus est, Si cum quis possit reprehendere taceat, Aut obsistere, cessat et dissimulat, Aut qui fomitem prebet aliorum delictis.

II.1 Nam hoc ipso quod iudicas alterum, teipsum condemnas.

Ostendit etiam illos esse peccatores, qui solo affectu, id est concupiscentia peccant, etiam si ab opere et consensu peccati abstinent.

[6 a] II.5 in die ire, quo patefiet iustum iudicium dei,6 qui redditurus est vnicuique iuxta facta sua,7 his quidem qui perseuerantes in benefaciendo, gloriam et honorem et immortalitatem querunt, vitam eternam,

Si redditurus est vnicuique iuxta facta sua, nempe perseuerantibus in benefaciendo vitam eternam, igitur est aliquis operum respectus apud deum, contra sententiam impiorum, asserentium nos nec ob bona opera saluari nec ob mala damnari.

II.13 Non enim qui audiunt legem, iusti sunt apud deum, sed qui legem factis exprimunt, iusti habebuntur.

Quia etiam si nulla esset lex scripta, amplectitur tamen deus et approbat benefacta, et ideo Judei grauius peccauerunt habentes legem vite ducem, quam gentiles, qui absque legis doctrina solo nature instinctu ducebantur.

[6 b] II.17 Ecce tu Judeus...19 confidisque teipsum ducem esse cecorum, lumen m tenebris versantium etc.

Ecce etiam si quis adeo precellit in lege vt sit legis doctor, et 240 tamen non prestat factis legem, nimirum alienus a bonis operibus, nihil illi prodest legis eruditio.

II.23 qui de lege gloriaris, per legis transgressionem deum dehonestas.

Sibi pulchre placebant tanquam legis custodes, quod opere externo abstinebant a quibusdam viciis crassioribus, cum in animo erant concupiscentia et consensu contaminatissimi.

II.28 Non is qui in manifesto Judeus sit, Judeus est, nec ea que in manifesto sit carnis circumcisio, circumcisio est [7 a]29 sed qui in oculto Judeus fuerit, is Judeus est, et circumcisio cordis circumcisio est,

Hoc est, non is est verus Judeus, qui tantum habet carnem circumcisam, sed qui mentem habet puram et mundam ab omni inquinamento peruerse concupiscentie.

[7 a] II.29 circumcisio cordis circumcisio est, que Spiritu constat, non littera, cuius laus non ex hominibus est, sed ex deo.

Spiritus circumcisionis est intelligere illam esse signum solum, et in ea salutem non consistere. Littera vero circumcisionis, est credere in ea salutem consistere.

III.1 Quid igitur habet in quo precellat Judeus?...2 Multum per omnem modum.

Preparatior enim videtur ad legem euangelicam et fidem qui legis promissa tenet, et vero propior est qui veri tenet imaginem.

III.4 Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.

Vincit autem deus quando dat, quod perfidi non credentes negant illum daturum, et punit peccantes qui negant illum puniturum.

III.5 Num iniustus deus, qui inducat iram? 6(humano more loquor) Absit. Nam quomodo iudicabit deus mundum?

In subuersores liberi arbitrij ista competunt, qui asserunt non minus impudenter quam impie nos necessitate peccare.

241

[7 b] III.12 omnes deflexerunt, simul inutiles facti sunt, et non est qui exerceat bonitatem, non est vsque ad vnum.

Neque quia dixit omnes deflexerunt totam penitus plebem significat, sed hanc partem plebis, in qua omnes mali se condiderant Semper enim duo populi sunt in vna plebe.

III.20 Per legem enim agnitio peccati.

In obliuionem enim venerat lex nature et ideo opus erat lege scripta, per quam quisque suum peccatum agnosceret. Nam gradus quidam est ad sanitatem morbum suum cognoscere.

[8 a] III.25 propter remissionem preteritorum peccatorum,26 que deus tolerauit,

Preterita enim peccata per fidem et baptismum condonantur, non autem futura. Neque vero licet iterarepeccata prius condonata. Nam hoc esset canem reuerti ad vomitum, et suem lotam redire ad volutabrum ceni .i. Petri iiij.

IV.3 Credidit autem Abraham deo et imputatum est ei ad iustitiam4 Ei vero qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam [8 b] sed secundum debitum.

Nam imputari, siue acceptum ferri, proprie dicitur quod repersolutum non est sed tamen ex imputantis benignitate pro soluto habetur. Deus enim nostra fidutia in illum placatus, pro soluto habet, quod tamen omnibus humanis viribus impar est.

IV.7 Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum obtecta sunt peccata.8 Beatus vir cui non imputabit dominus peccatum.

Remittere tegere, et non imputare, vna ratio et vnus sensus secundum Ambrosium. Vnde beatitudinem hominis remissionem peccatorum per fidem appellat.

242

IV.11 vt esset pater omnium credentium per preputium, vt imputaretur et illis iustitia

Non vt Abraham esset iustitie parens sed typus quidam vere circumcisionis Hoc est innocentie secuture in his, qui credituri essent Christo.

IV.13 Non enim per legem promissio contigit Abrahe, aut semini eius, illum heredem fore mundi, sed per iustitiam fidei... [9 a]15 Nam lex iram operatur. Siquidem vbi non est lex, ibi nec transgressio est.

[9 a] Non contra legem hic loquitur Paulus, sed legi fidem anteponit. Quia qui per legem salui esse non poterant, gratia dei per fidem saluantur.

IV. 18 qui preter spem sub spe credidit se fore patrem multarum gentium,

Inuictissima expectatione futurorum testatus est Abraham, cum dei promissoris fidem, tum omnipotentiam.

IV. 24 credentibus in eum, qui excitauit Jesum dominum nostrum a mortuis,25 qui traditus fuit propter peccata nostra, et excitatus est propter iustificationem nostri.

Illos ergo tantummodo iustificat Christus, qui nouam vitam exemplo resurrectionis Christi amplexi sunt, et vetusta iniustitie atque iniquitatis indumenta, velut causam mortis abiecerunt.

[9 b] V.5 Porro spes non pudefacit, quod dilectio dei effusa sit in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Spes futurorum omnem pudorem et confusionem expellit, vnde probatur non habere fidem, qui in preceptis confunditur. Deinde magnitudo benefitiorum, excitat in se magnitudinem charitatis, que confundi et timere non nouit.

[10 a] V.12 Propterea quemadmodum propter vnum hominem peccatum in mundum introijt etc.

Hic subaudiendum est, Ita per vnum Christum, in quo renascimur omnes per fidem, innocentia inducta est, et innocentie comes, vita.

243

V.15 Nam si vnius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia dei, et donum per gratiam que fuit vnius hominis Jesu Christi, in multos exuberauit.

Nomen gratia significat remissionem peccatorum, Donum per gratiam, significat spiritum sanctum, qui effunditur in corda eorum quibus peccata remittuntur, qui sanctificat et viuificat, et nouam creaturam gignit.

[10 b] V.18 Quemadmodum enim per inobedientiam vnius hominis, peccatores constituti fuimus multi, ita per obedientiam vnius, iusti constituentur multi.

Quos supra omnes dixit, hic plures et multos significat. Plures enim Ade delictum sequuti sunt preuaricando, non omnes, Et multi iusti constituentur non omnes, quia tantum fideles futuri sunt iusti.

V.20 Ubi vero exuberauit peccatum, ibi magis exuberauit gratia,

Magis exuberauit gratia, quia peccatum ad tempus regnabat. Gratia vero perpetuo regnabit.

VI.4 Sepulti igitur sumus vna cum illo per baptismum in mortem, vt quemadmodum excitatus est Christus ex mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate vite ambulemus.

Vt mors Christi habet similitudinem mortis peccati in nobis, ita resurrectio eiusdem habet similitudinem noue vite in baptismo professe. Quemadmodum igitur (vt antea dixit ca: ij.) circumcisio prodest si legem seruaueris, Ita baptismus quoque prodest si innocenter vixeris, mandataque seruaueris, Alioqui nec circumcisio, nec baptismus quicquam prosunt nisi ad cumulum maioris condemnationis.

[11 a] VI.9 Scientes quod Christus excitatus a mortuis, non amplius moritur, mors illi non amplius dominatur.

Imaginem resurrectionis illius tunc referimus, quando semel iustificati sic studemus conseruare innocentiam, vt posthac non peccemus. Ille semel resurrexit, posthac non moriturus, Nos semel iustificati, postea nunquam peccaturi.

244

VI.15 Quid igitur? Peccabimus, quod non simus sub lege, sed sub gratia? Absit.

Quia hoc magis abstinendum est a peccatis, quod iam ad benefaciendum non cogimur prescripto, sed meritis et amore prouocamur. Mutata quidem est seruitus, sed non est prorsus adempta.

[11 b] VI.19 Quemadmodum enim prebuistis membra vestra serua immunditie et iniquitati,.. sic et nunc prebete membra vestra serua iustitie, ad sanctificationem.20 Cum enim serui essetis peccati, liberi eratis iustitie.

Vt est aliqua libertas culpabilis, ita et seruitus quedam laudabilis. Nam liberum esse iustitie crimen est, seruum vero esse iustitie, laudabile est. Ediuerso, seruum esse peccati crimen est, liberum esse peccato, laudabile est.

VI.23 Etenim autoramenta peccati mors, donum autem dei, vita eterna, per Christum Jesum dominum nostrum.

Autoramentum est precium siue stipendium quo aliquis autoratur, idest obligatur ad seruitium.

[12 a] VIII.7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognoui, nisi per legem. Nam et concupiscentiam non nouissem, nisi lex dixisset, Non concupisces.

Lex enim est index peccati, sed non autor peccandi, idest, non est causa peccati. Ostendit autem peccatum quod latebat, et quia non addit vires repugnandi peccato. Fit vt hac occasione, libido peccandi sit magis irritata, vt est humanum ingenium ad ea propensius que vetita sunt.

VII.12 Itaque lex ipsa quidem sancta, et preceptum sanctum ac iustum et bonum

Lex quidem bona iusta et sancta est, sed tamen imperfecta Vt intelligamus opus esse alia iustitia perfectiore que dei est non legis, illam ambiamus fidei merito per Christum.

245

[12 b] VII.13 vt fieret maiorem in modum peccans peccatum per preceptum

Simplex videtur esse peccatum quod malis rebus male vtitur Sed quod optimis rebus abutitur in perniciem, non videtur esse simplex peccatum.

VII.18 Noui enim, quod non habitet in me, hoc est, in carne mea bonum

Vult enim Paulus in summa ostendere quod peccatum ita heret in natura carnali vt nec renati semel vniuersum exuant, quod tametsi manet etiam in electis, non tamen dominatur in illis.

VII.22 Delectat enim me lex dei secundum internum hominem.23 Sed video aliam legem in membris meis, rebellantem legi mentis mee,

Hic oportet imaginari duos homines in vno homine, vnum carnalem et crassum, alium vero puriorem minusque crassum. Illum externum Hunc internum vocabimus. Internus paret legi mentis, que est voluntas boni et equi. Externus legi peccati, que est concupiscentia carnis consueta.

[13 a] VIII.1 Nulla igitur nunc est condemnatis his, qui insiti sunt Christo Jesu qui non iuxta carnem versantur, sed iuxta spiritum.

Si Spiritu, si mente viuere vis (quemadmodum oporteat eos qui per fidem ac baptismum Christo sunt insiti) Attende Christum et eius gratiam non teipsum, non tua opera, tametsi pro virili tua, etiam operari debeas, opera enim adminiculantia sunt, gratia vero perfitiens et consumans.

VIII.3 Etenim quod lex prestare non poterat, ea parte qua imbecillis erat per carnem, hoc deus proprio filio misso sub specie carnis peccato obnoxie, prestitit, ac de peccato condemnauit peccatum per carnem,4 vt iustificatio legis impleretur in nobis,

Vt duo sunt homines carnalis et spiritualis. Ita in una Mosi lege sunt due leges, altera crassa et carnalis, altera spiritualis. Prima Mosen habet authorem 246 Secundam absoluit nobis Christus.

VIII.5 Nam qui carnales sunt, que carnis sunt curant, at qui spirituales, que spiritus sunt.

Esse carnalem est viuere iuxta litteram legis Iudeorum more, ac operibus quibusdam externis simulare sanctimoniam, animo interini syncera pietate vacante. Esse vero spiritualem, est nosse voluntatem dei, confidere deo, et gaudere in obedientia voluntatis dei, per crucem. Ac purum et immaculatum se conseruare ab hoc seculo.

[13 b] VIII.13 Nam si secundum carnem vixeritis moriemini.

Tres sunt gradus rerum quos expetit caro. Primus est rerum honestarum, vt sapientie et iustitie humane. Secundus, rerum vtilium vt glorie, opum, potentie, et tranquillitatis. Tertius est, delectabilium rerum vt voluptatum, Qui iuxta huiusmodi carnis cupiditates vixerit, morietur morte secunda, que et si eterna.

VIII.17... coheredes autem Christi. Siquidem simul cum eo patimur, vt et vna cum illo gloriticemur.

Datur nobis hereditas, sed si eadem via tendamus ad illam, qua Christus ipse peruenit. Ille ferendis malis peruenit ad bonorum possessionem, per obedientiam venit ad regnum, per ignominiam venit ad gloriam.

[14 a]VIII.22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit, simulque nobiscum parturit vsque ad hoc tempus.

Scimus enim quod omnis creatura etc. Sensus est, quia omnis creatura per quotidianum laborem ingemiscit et dolet, donec impleatur numerus filiorum dei, Ipsa enim dementa, cum sollicitudine suas operas exhibent.

247

VIII.24 Siquidem spe seruati sumus, porro spes si videatur, non est spes.

Perfecta nanque salus nostra sita est in rebus futuris, quarum certam spem concepimus. Nam spes non est rerum presentium, sed earum que nondum apparent.

VIII.26 Siquidem hoc ipsum, quid oraturi simus, vt oportet, non nouimus, verum ipse spiritus intercedit pro nobis, gemitibus inenarrabilibus.

Quia iuxta humanum affectum, nescimus quid sit optandum, neque quomodo sit optandum. Spiritus tamen interini boni consulit, et cum corporis infirmitate pugnat, cui commonstratur aspiratione diuini spiritus adiuuantis carnis nostre imbecillitatem. Quid votis optandum sit quidue recusandum.

[14 b] VIII.30 Porro quos predefinierat eosdem et vocauit. Et quos vocauit, eos et iustificauit. Quos autem iustificauit, hos et glorificauit.

Vnde gradibus quibusdam ascenditur ad id quod est summum in dei electione, igitur deus ab eterno, quos presciuit sibi deuotos, ad immortalitatem vocandos esse statuit, eosdemque vocauit per predicationem Jesu Christi, iustificauit per mortem eiusdem, atque glorificauit per resurrectionem et immortalitatis premium.

VIII.37 Verum in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos.

Verum in his omnibus superamus etc. O stulti et incuruata mente, discite deum respicere non vos, et dum deus operabitur in vobis, vos recta operabimini, vos recte diligetis recte intelligetis omnia et non oblique. Quid infirmitati tue tribuis quod diuine debetur fortitudini? In diuino confide amore, non in 248 tuo, nunquid deum superare potes amando? Imo cum tu peccas ille te amat, amor eius nunquam te deserit. Vnde sacer Dionysius, A se auersos ac resilientes amatorie sequitur, contenditque ac deprecatur ne se deserant ij, quos tanta vi amoris inquirit, hec Stapulensis.

[15 a] IX.2 quod dolor mihi sit magnus, et assiduus cruciatus cordi meo.

Vere dolenda res est, non tantum Iudeorum ingratitudo, erga tot Christi et dei beneficia, sed quorumcunque etiam fidelium, qui resiliunt a fide, nec referunt ea que tanta dei benignitate digna sunt.

IX.4 Israelite, quorum est adoptio, et gloria, et testamenta, et legis constitutio, et cultus, et promissiones...

Enumerat apostolus tanta preconia nobilitatis et dignitatis generis Iudeorum vt omnes secum ad commiserationem commoueat.

IX.12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est illi13 Major seruiet [15 b] minori. Sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau vero odio habui.14 Quid igitur dicemus? Num iniustitia est apud deum? Absit. - - - 20 Atqui o homo, tu quis es qui ex aduerso respondes deo?

Maior seruiet minori etc. Quorsum igitur pertinent illa, non ex operibus sed ex vocante? Eo pertinent vt Judeis, (ob admissas gentes) murmurantibus obturaret os. Clamabant illi, Cur admittis impias gentes ad tantum honoris. Respondet deus Cur de nondum natis dictum est. Maior seruiet minori Ad hoc si non potestis respondere, cum sit in lege vestra scriptum, desinite inquirere. Cur ego gentes preferam Israhelitis. Non sic amo odiue quemadmodum homines, qui ex rebus gestis 249 concipiunt odium vel amorem. Ego priusquam nascantur homines, scio quales futuri sint, Ideo prefinio, que sint illis digna. [15 b] Quia apud deum omnia prescientem futura sunt facta, ideo vt amat futura bona, ita odit futura mala, non aliter quam amaret aut presentia bona aut odiret presentia mala.

Hunc totum sermonem ab hoc loco Quid igitur dicemus, usque ad hunc locum Atqui o homo, veteres aliquot, tribuunt non Paulo, sed contradicenti, quem sic facit colligentem ex scripturis perperam intellectis.

IX.16 Itaque non volentis est, neque currentis, sed miserentis dei.

Itaque non volentis etc. Hoc est an dari debeat nec ne, dantis arbitrio non petentis debet esse quod poscitur. Et tunc dat deus poscenti, quando scit eum bene vsurum datis. Tunc non dat cum scit male vsurum.

20 Num dicet figmentum ei qui finxit, cur me finxisti ad hunc modum?

Num dicit figmentum etc. Non hecloquitur apostolus vt tollat liberum arbitrium, sed vt ostendat quousque oporteat nos obtemperare deo, cum silentio. Nemo igitur putabit hec Paulo dici de necessitate mentis humane que libertatem arbitrij impediat, sed de varietate dispensandi, qua obedientibus in silentio dispensat misericordiam, et inobedientibus cum murmure dispensat iram et iustitiam. Etenim nisi ad hunc acceperimus modum, 250 multa sequentur absurda, quia si hic ageretur de mente, deque bonis et malis, simul et homo videbitur alienus ab omni crimine, quando necessitate peccaret, et Paulus secum pugnare videbitur, qui vbique coronat voluntatem. In figulo enim sola voluntas est. In deo autem voluntas cum iustitia, et errare potest figulus, deus autem non potest. Similitudines igitur adducte, non sunt accipiende secundum omnes partes, Sed ad id accommodari debent cuius gratia adducuntur.

[16 a] IX.25 Quemadmodum et Osee dicit. Uocabo populum qui meus non erat, populum meum, et eam que dilecta non erat, dilectam.

Non est alia causa electionis et reiectionis duorum populorum, nisi obedientia et inobedientia vtriusque populi, Non populus factus est populus, quia credidit et obediuit Populus vero factus est non populus, quia noluit eredire et obedire. Quorum vtrunque quia deus ab eterno precognouit futurum, prediffiniuit populum ad misericordiam, et non populum ad iustitiam. Nec ideo ista futura erant quia a deo precognita sunt, sed quia futura erant, ideo sunt precognita, vt intelligamus prescientiam dei, non esse causam futurorum, sed quia futura sunt futura, ideo presciuntur. Sicque palam fit in creaturis ipsis fieri mutationem a bono ad malum, vel a malo ad bonum, deo semper immutabili permanente.

251

IX.32 Impegerunt enim in lapidem offendiculi.

Impegerunt enim Judei in Christum lapidem offendiculi nulla necessitate sed mera voluntate, Christo dicente Mat.xxiij. Quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluistis.

[16 b] X.2 Testimonium enim illis perhibeo, quod studium dei habent, sed non secundum scientiam.3 Nam ignorantes dei iustitiam et propriam iustitiam querentes constituere, iustitie dei non fuerunt subditi.

Zelum legis habentes, non omnino errabant in affectu pietatis, sed vehementer errabant in delectu, quando publicata dei iustitia, adhuc (prepostere religiosi) defendebant humanam iustitiam.

X.10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Non enim satis est credidisse, quando etiam oportet fidem palam profiteri, si res postulat. Ne incidamus in sententiam euangelicam, qua dicitur Joan: xij. Multi ex principibus crediderunt in Jesum, sed palam non profitebantur propter Judeos. Maluerunt enim gloriam hominum, quam gloriam dei.

[17 a] X.15 Quam spetiosi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona.

Per pedes annuntiantium, idest per aduentum predicantium pacem et bona, Pacem que nos mutua charitate cum Christo conglutinet, et ea bona que semper bona sunt. Eo quod taha sint suapte natura.

X.18 Sed dico, an non audierunt? Atqui in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrarum verba illorum.19 Sed dico Nunquid non cognouit Israel?

Non possunt Judei excusari, quia videntes lucem malitia execati sunt. Audientes vero euangelium, aures illorum liuore sunt obsepte.

252

X.21 Aduersus Israel autem dicit, Toto die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem.

Ac si dicat, Misi prophetas sed illos occiderunt. Deinde tot editis miraculis ipse prouocaui pro gratia dixerunt Demonium habet, et presidiis Beelzebub facit ista. Humilitatem despexerunt, virtutem impie sunt interpretati.

[17 b] XI.1 Dico igitur, Num repulit deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahe, tribus Beniamin.

Ac si dicat Paulus. Etenim si gentem totam repulisset deus, ipse non predicarem Christum, quandoquidem genere sum Israhelita verus, oriundus ex stirpe Abrahe pertinens ad tribum Beniamiticam.

XI.4 Reliqui mihiipsi septem miha virorum, qui non inflexerunt genu imagini Baal.

Ostendit enim non solum Heliam remansisse, qui deuotus deo non adorarit idola, sed et multos qui in fide dei permanserunt, sicut et ex Iudeis non pauci crediderunt.

XI.6 Quod si per gratiam, non iam exoperibus. Quandoquidem gratia, iam non est gratia. Sin ex operibus, non iam est gratia. Quandoquidem opus, iam non est opus.

Si igitur electio debetur munificentie dei iam non imputetur factis Nam quod factis rependitur merces est, non munificentia. Quod vltro defertur immerentibus id demum est beneficium. quod si supputantur operum merita, iam beneficium desinit esse beneficium, et in premij vocabulum abit.

XI.9 Et Dauid dicit Uertatur mensa illorum in laqueum, et in captionem, et in offendiculum, et in retaliationem ipsis.

Captio, non est hic decipula proprie vnde captiosos dicimus, sed pro venatu positum est, quo capimus feras, quasi dicas Capiantur sua mensa, qua laxare animum debebant, non enim hostem timemus inter epulas.

253

[18 a] XI.11.. per lapsum illorum salus contigit gentibus, in hoc vt eos ad emulandum prouocaret.

Casus igitur Judeorum nobis gentibus satis feliciter incidit mirabili interini consilio prouocatis ad credendum Judeis gentium exemplo, et si non prius tamen in fine seculi.

XI.15 Nam si reiectio illorum, est reconciliatio mundi, que erit assumptio nisi vita ex mortuis?

Ac si dicat. Si gentes a religione aliene, deo vocante, ad veram religionem adduci potuerunt, quid vetat ex ea gente ad fidem reuocari que pios habuerit autores ac principes, imo magis consentaneum est vt ex piis nascantur pij, quod exordium fere sapiant.

XI.17 Quod si nonnulli rami defracti sunt, tu vero cum esses oleaster, insitus fuisti illis, et consors radicis et pinguitudinis olee factus es,18 ne glorieris aduersus ramos... 20 Ne efferaris animo, sed timeas.

Alludit ad similitudinem insitionis, que fit, quoties fisso arboris ramo, inseritur surculus alterius arboris.

[18 b] XI.22 Ecce igitur bonitatem ac seueritatem dei, in eos quidem qui ceciderunt, seueritatem, in te vero bonitatem, si permanseris in bonitate.

In deo perpendenda bonitas et seueritas, bonitas erga gentes, quia cum nec quererent ipsum nec scirent, vltro eas vocauit. Seueritas erga Judeos quos execauit, eo quod verbum dei eiusque donum spreuerunt.

XI.25 quod excecatio ex parte Israeli accidit, donec plenitudo gentium aduenerit,26 et sic totus Israel saluus erit.

Vtrumque predictum est, fore vt deciderent Judei per incredulitatem, ac fore vt tandem credentes resipiscerent. Alterum videmus euenisse, alterum expectamus futurum, expleto nimirum numero filiorum dei ex gentibus colligendo.

254

XI.30 Quemadmodum enim et vos quondam increduli fuistis deo etc.

Ac si dicat Paulus. Si vos gentiles olim incredulos non destituit deus in eternum ita nec Judeos nunc incredulos perpetuo destituet Sed quemadmodum vos estis misericordiam adepti, ita et ipsi misericordiam consequentur.

[19 a] XI.32 Conclusit enim deus omnes sub incredulitatem, vt omnium misereretur.33 O profunditatem diuitiarum et sapientie et cognitionis dei etc. Stupor quidam oboritur contemplanti archana dei consilia, et ideo exclamat apostolus, veluti dicat. Quare conclusit omnes etc. vt agnito errore discerent ad misericordiam esse prouocandum, nec tamen conclusit tanquam peccati autor Sed quoniam non sine periculo hoc archanum rimamur cum explicare nequeam aut forte non licet, exclamare libet, O profunditatem diuitiarum etc.

XII.1 Obsecro igitur vos fratres per miserationes dei, vt prebeatis corpora vestra hostiam viuentem, sanctam, acceptam deo, rationalem cultum vestrum.

Non enim in hac lege spirituali sicut olim in lege carnali corpora pro corporibus immolantur, sed vitia potius corporis perimenda sunt Deus nanque est animus et animi donariis conciliatur.

XII.3 ne quis arroganter de se sentiat, supra quam oportet de se sentire...

Arroganter de se sentit, qui plus sibi tribuit quam par est alterum fastidiens vt fieri solet, apud huius mundi cultores, quando felicior fastidit infeliciorem.

[19 b] XII.9 Dilectio sit non simulata, sitis odio prosequentes quod malum est, adherentes ei quod bonum est etc.

Vult apostolus vt omnia metiamur aut ex virtute aut ex turpitudine, et non ex nostris cupiditatibus, vulgi more, quod prepostere de omnibus iudicans, 255 dicit bonum malum, et malum bonum.

XII.13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes... 15 Gaudete cum gaudentibus, et flete cum flentibus,

Iubet sectari hospitalitatem in sanctos, ne aut turpiter egeant, aut ad ethnicos cogantur indecore diuertere.

[20 a]XII.20 Si igitur esurit inimicus tuus, pasce illum, si sitit, da illi potum...21 Ne vincaris a malo, imo vince bono malum.

Quia benefactis certare pulchrum est, vincere pulcherrimum. Malefactis certare turpe, sed malefactis vincere turpissimum.

XIII.1 Non enim est potestas, nisi a deo, que vero sunt potestates, a deo ordinate sunt.

Sapientie: vi. Data est a domino potestas vobis, et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis, Et Daniel. Dei (inquit) regnum est et cui vult dabit illud. Danielis iiij.

XIII.4 Dei [enim] minister est tibi in bonum. Quod si feceris id quod malum est time. Non enim frustra gladium gestat.

Vt enim deus in suo corpore voluit esse membrorum ordinem. Ita in vniuersa republica, que constat malis ac bonis, voluit esse ordinem quendam.

[20 b] XIII.7 Reddite igitur omnibus quod debetur, cuitributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.

Ipse Christus nulli prorsus obnoxius soluit Cesari vectigal, non quod deberet, sed ne quid illos offenderet. Licebat quidem non soluere, sed non expediebat.

XIII.9 [omne] preceptum in hoc sermone summatim comprehenditur. Nempe diliges proximum tuum sicut teipsum.10 Dilectio proximo malum non operatur. Consummatio itaque legis est dilectio.

Quando charitas nemini nocet et omnibus prodest quoad potest, iccirco continet in se veluti compendio omnia precepta, ad cuius ergo studium ipsa quoque temporis ratio nos hortatur, quando euangelica lex sit lex charitatis.

256

XIII.14 Et carnis curam ne agatis ad concupiscentias.

Non vetat Paulus curare carnem ad necessitatem nature vt salubriter viuat, Sed curare vetat ad voluptatem, ne repleta lasciuiat.

[21 a] XIV.2 Alius quidem credit vescendum esse quibuslibet. Alius autem qui infirmus est, holeribus vescitur.

Hic non loquitur apostolus proprie de ciborum discrimine quod nunc inter Christianos receptum est, sed de illo quod apud Judeos solenne est. Judei enim perpetuo abstinebant a certo ciborum genere, iudicantes se contaminari si vescerentur huiusmodi cibis. Christiani vero abstinent ad tempus a certis cibis, nullo errore, nullaue superstitione, sed ad correptionem et castigationem carnis, ne deliciis saturata, lasciuiat aut spumat in libidinem. Qui enim vacat omni superstitione, nihil aliud spectat quam nature necessitatem.

XIV.10 Tu vero cur iudicas fratrem tuum? Aut etiam tu cur despicis fratrem tuum? Omnes enim statuemur apud tribunal Christi.

Periculosum igitur valde est, condemnare quempiam ex vsu rerum per se non malarum, aut non vsu, quando ratio peccati (si quando peccatur in his rebus) est in animo et opinione vtentis vel non vtentis, non autem in natura rerum. Ab eodem abstinet interdum firmus a quo abstinet infirmus sed alia mente et opinione, infirmus ex superstitione, firmus vero ex studio continentie et castitatis.

[21 b] XIV.14 Noui siquidem, et persuasum habeo per dominum Jesum, nihil esse commune per se, nisi ei qui existimat aliquid esse commune, illi commune est.

Quando vetus superstitio persuaserat Judeis quosdam cibos 257 esse natura sic immundos vt illis vtentes contaminarent, quos illi communes appellabant. Ostendit apostolus nihil esse per se immundum, nisi ei qui erroneam habeat conscientiam.

XIV.17 Non enim est regnum dei cibus ac potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto.

Nam sicut in futuro regno non erit esca et potus ita euangelica doctrina vitaque Christiana, neque ciborum delectu constat, neque potus discrimine, quo nihil momenti habent ad pietatem.

XIV.20 Omnia quidem pura, sed malum est homini qui per offendiculum vescitur.

Dissimulare nos docet ab intentione edendi aut non edendi, potius quam ad scandalum vsque disceptare.

[22 a] XV.1 Debemus autem nos qui potentes sumus, infirmitates impotentium portare, ac non piacere nobisipsis

Recte ait debemus, quia oportet doctores infirmos firmare, et imperitos erudirecum mansuetudine, ne prouocati dum contendere volunt, in deterius proficiant.

XV.8 Illud autem dico, Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis pro ventate dei, ad confirmandas promissiones patrum.9 Ceterum vt gentes pro misericordia glorificent deum.

Christus vtrique hominum generi inseruiuit, scilicet Judeis et gentibus, vt illi gaudeant quod diu expectata tandem assecuti sunt. Hee quod expectatis potiuntur.

XV.10 Et rursum dicit. Gaudete gentes cum populo eius.

[22 b] Vnde dicitur Actorum xi. De Judeis cum audissent Petri sermonem pro Cornelio, his autem auditis obticuerunt, et glorificauerunt deum dicentes. Igitur et gentibus deus penitentiam concessit ad vitam.

[22 b] XV.19 vt ab Hierusalem et in circumiacentibus regionibus, vsque ad Illiricum impleuerim euangelium Christi.

Est autem Illyricum lata regio inter Italiani, Germaniam, 258 Thratiam et Macedoniam, habens ab vno latere mare Adriaticum, et ab alio Danubium, que regio nunc Schlauonia vel Bosnensis dicitur.

20 ita porro annitens predicare euangelium, non [23 a] vbi nominatus erat Christus, vt ne super alienum fundamentum edificarem sed quemadmodum scriptum est.21 Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierant, intelligent.

Sancta fuit hec ambitio Pauli apud deum, qua voluit quam latissime iacere fundamenta Christiane religionis, idque in locis in quibus nondum predicatum fuerat de Christo.

XV.29 Scio nanque quod vbi venero ad vos, cum plenitudine benedictionis euangelij Christi venturus sim.

Cum Paulus vocat eleemosynam benedictionem, vt hic, videtur verecunde significare vt Rhomani quoque aliquid conferant, in subsidia pauperum.

30 Obsecro autem vos fratres per dominum nostrum [23 b] Jesum Christum, et per dilectionem spiritus, vt me laborantem adiuuetis precationibus pro me ad deum,

Si Paulus apostolus et propheta ac spiritu sancto plenus, postulat iuuari fidelium precibus contra hostium insidias. Quanto magis, nobis peccatoribus idem postulandum est.

XVI.1 Commendo autem vobis Pheben sororem nostram, que est ministra ecclesie Cenchreensis.

Cenchreis hoc loco, est statio naualis Corinthiorum Reperiuntur nanque huius nominis plura loca, vt in Troade et in Italia.

XVI.3 Salutate Priscam et Aquilani, adiutores meos in Christo Jesu, qui pro anima mea suam ipsorum ceruicem supposuerunt.

Hanc Priscam putant alibi dictam Priscillam, Actorum xviij: que fuerat vxor Aquile, viri Judei Pomici genere, qui tabernaculorum erat artifex, siue sutor autore Origene.

259

[24 a] XVI.18 Nam qui eiusmodi sunt, domino Jesu Christo non seruiunt, sed suo ventri, et per blandiloquentiam et assentationem decipiunt corda simplicium.

Carnales quidam, voluptatibus adhuc seruientes, ac ventrem pro deo habentes non ferebant spiritualem euangelij doctrinam, cupiditatibus carnalibus pieni, et sic sola fide contenti, vt ab omni opere bono prorsus abstineant et cessant.

19 Nam vestra obedientia ad omnes permanauit [24 b] Gaudeo igitur sane de vobis. Sed volo vos sapientes quidem esse ad bonum, synceros autem ad malum.

Ac si dicat Simplicitas laudanda est, sed tamen quoniam suspicionem nescit, sepe obnoxia est imposture, ideo vult illos esse occulatos ad ea sectanda que bona sunt, et declinanda, que pietatis synceritatem viciant.