Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[46 a] Ep. II ad Corinthios.

[46 b] I.5 Quoniam sicut abundant afflictiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.

Videtur enim Paulus id imprimis optare vt clementissimus ac optimus deus temperet consolationem suam pro malorum modo et quantitate, vt quo grauiora illius caussa passi sumus hoc maiore solatio reficiamur.

[47 a] I.11 simul adiuuantibus et vobis, per deprecationem pro nobis, vt ex multis personis, pro dono in nos collato, per multos gratie agantur pro nobis.

Apostolus vt doceat nos de nostra bonitate parum esse presumendum, de aliena quamplurimum, quo magis exaudiamur a deo, optat pro se multorum fidelium deprecationes et gratiarum actiones.

I.12 Nam gloriatio nostra hec est, testimonium conscientie nostre, quod cum simplicitate et synceritate dei non sapientia carnali, sed per gratiam dei conuersati fuerimus in mundo, abundantius autem erga vos.

De sapientia carnali sic dicitur Jacobi iij. Non est ista sapientia desursum, sed terrena animalis diabolica. De simplicitate prouerbiorum ij. Recti habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea. Et cum simplicibus sermocinatio dei.

[47 b] I.17 Ut sit apud me, quod est etiam, etiam, et quod est non, non.

Etiam et etiam, et non non vocat apostolus sermonem constantem solidum et efficacem ac immutabilem nec humano more vacillantem, quia quod affirmat apostolus solide affirmat, et quod negat constanter negat.

280

[48 a] II.4 Nam ex multa afflictione et anxietate cordis scripsi vobis, per multas lachrymas,

Quia nihil mihi tristius quam si videro in vobis que vestra professione sunt indigna, nihil letius quam si conspexero in vobis nihil esse quod vituperari possit.

II.8 Quapropter o[b]secro vos, efficite vt valeat in illum charitas.

Indicat apostolus famosum illum adulterum non odio sed charitate fuisse condemnatum, in hoc tantum vt resipisceret ac seruaretur, ideo hortatur vt nunc alacriter et amanter recipiant correctum, quia hoc est charitatem valere et efficacem esse in illum.

[48 b] II.17 Non enim sumus vt plerique cauponantes sermonem dei,

Cauponari sermonem dei, est verbum dei predicare ad ambitionem, questum, delitias, et voluptates vite, atque suum spargere odorem, magis quam odorem dei.

III.5 non quod idonei simus ex nobisipsis cogitare quicquam, tanquam ex nobisipsis, sed si ad aliquid idonei sumus, id ex deo est,

Tametsi in nobis sunt vires liberi arbitrij, ille tamen non sunt ad salutem sufficientes, nisi a gratia dei preueniente, comitante, et perficiente, iuuentur ac roborentur.

[49 a] III.6 Nam littera occidit, spiritus autem viuificat.

Littera simplicissime significat doctrinam, nempe quicquid scribitur, legitur, auditur, ac dicitur, adeoque omne opus, quod (littera docente, non spiritu viuificante) fit, Hoc est, omne opus, omnis doctrina, omnis cogitatio, que non viuit intra cor, id est que est sine charitate, hoc est amore dei et proximi, littera est, atque omnis hypocrisis, simulata penitentia, simulata externis 281 ceremoniis pietas, dolor conscientie sine fidutia diuine misericordie, sunt littera. Spiritus est vita et efficatia ac fructus spiritussancti in cordibus nostris per amorem dei ac proximi. Igitur externa omnia si sola sunt, littera dicuntur, si vero viuunt in corde, quando mens est amans dei et proximj spiritus sunt.

III.17 Porro vbi spiritus domini, ibi libertas.

Vera libertas est libera vacatio animi a iugo diaboli et a seruitute peccati, ad contemplandum, diligendum, et operandum ea que dei sunt.

[49 b] IV.2 neque dolo tractantes verbum dei, sed manifestatione veritatis commendantes nosipsos apud omnem conscientiam hominum in conspectu dei.3 Quod si adhuc velatum est euangelium nostrum, in his qui pereunt velatum est,4 in quibus deus huius seculi excecauit sensus incredulorum,

Optima est commendatio, qua syncera vita sic nos commendat vt non sit opus humana commendatione. Nam quod euangelium non omnibus patet (et ideo non confert omnibus salutem) ipsorum vitio fit non euangelij aut apostolorum.

IV.5 Non enim nosipsos predicamus, sed Christum Jesum dominum, nos autem seruos vestros propter Jesum.

Predicare semetipsos, est predicare se et humanas vires esse authores humane salutis, suam querere gloriam, laudem et honorem, et vix agnoscere se esse seruos verbi dei.

[50 a] IV.10 Semper enim nos qui viuimus in mortem tradimur propter Jesum, vt et vita Jesu manifestetur in mortali carne nostra.

Manifestatur autem vita Christi in corpore nostro, vel quando per illum eripimur a morte, vel quando contempta corporis vita, palam testamur et asserimus corporum resurrectionem.

282

IV.16 Propterea non defatigamur, sed quamuis externus homo noster corrumpitur, internus tamen renouatur in dies singulos.

Per externum hominem intelligit corpus (quod quotidianis laboribus conficitur) nimirum crassiorem hominis partem. Per internum vero hominem intelligit animum, meliorem partem nostri, qui indies fit vegetior ac valentior, spe future immortalitatis quodammodo repubescens.

[50 b] V.2 domicilio nostro quod e celo est superindui desiderantes,3 si tamen induti, non nudi reperiemur.

Indutos vocat apostolus spe immortalitatis amictos ex fidutia bone vite, Nudos vero fide, charitate et innocentia vacuos intelligit.

V.10 Omnes enim nos manifestari oportet coram tribunali Christi, vt reportet vnusquisque ea que fiunt per corpus, iuxta id quod fecit, siue bonum siue malum.

Erubescant (huius loci lectione) impudentes illi bonorum operum hostes, negantes adeo vtilitatem bonorum operum, vt contendant etiam ea esse peccata mortalia. Si bona opera sunt peccata mortalia, adeoque mala, cur igitur Paulus discernit bonum a malo, ostendens alia esse bonorum, alia esse malorum premia? Nec dicit vnumquemque reportaturum quod credidit tantum, sed quod fecit siue bonum siue malum.

[51 a] V.14 Charitas enim Christi constringit nos,

Ac si dicat. Non per iactantiam aut studium inanis glorie, equamus nos ceteris apostolis sed per charitatem, quia non in nostram sed in dei laudem cedit, si quid egregie per nos quidem gestum est.

V.16 Itaque nos posthac neminem nouimus secundum carnem.

Neminem nosse secundum carnem, est non estimare hominem ex carnis propinquitate vel 283 affinitate, sed ex vita pura, sancta et syncera, que innocentie ac pacientie Christi est imitatrix.

V.20 Itaque nomine Christi legatione fungimur, tanquam deo vos obsecrante per nos, rogamus pro Christo, reconciliemini deo,

Reconciliemini deo, idest, contendite pacem habere cum deo, per fidutiam erga illius misericordiam et per penitentiam superioris vite. Frustra fiditur deo, sine vite correctione, et innocentie studio.

V.21 eum enim qui non nouit [51 b] peccatum, pro nobis peccatum fecit,

Peccatum quandoque pro hostia ponitur vt Ozee iiij. Peccata populi mei comedent, idest hostias oblatas pro peccatis populi mei.

VI.2 Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis.

Tempus acceptum et placabile est tempus quo deus non auersatur peccatorem ex animo resipiscentem.

VI.4 sed in omnibus commendemus nosipsos vt dei ministri, in tolerantia multa,

Hoc est commendemus nosipsos non fastu, non opibus, non questu, non doctrina libertatis carnalis, vt faciunt quidam, sed eisdem rebus, quibus se commendauit Christus nimirum multa patientia, omniumque virtutum studio.

[52 a] VI.15 que concordia Christo cum Belial?

Belial enim hebreis significat malum et iniquum, aut etiam noxium demonem. Christus omnia fecit vt prosit, Contra Belial etiam cum iuuat, in hoc iuuat vt noceat.

VI.17 Quapropter exite de medio illorum, et separemini ab illis, dicit dominus,

Ac si dicat. Impij mores vere polluti sunt, et Periculosum habent contagium quorum commertio cauete ne vestra puritas 284 inquinetur. Non in ioco sed in affectibus est fuga quam suadeo.

VII.1 Has igitur promissiones cum habeamus diarissimi, mundemus nosipsos ab omni inquinamento carnis ac spiritus,

Mundemus nosipsos, idest, purgemus nosipsos, vt huiusmodi promissionibus digni videamur, idque memoria passionis Christi, ac contritione et dolore peccatorum nostrorum.

[52 b] VII.5 Foris pugne, intus terrores.

Foris pugne intus terrores quia ab euangelij hostibus cedebamur, sed fidelibus interini metuebamus, ne nostris malis consternati diffiderent.

VII.8 Nam etiamsi contristaui vos per epistolam, non me penitet, tametsi penituerat. Video nanque quod epistola illa, tametsi ad tempus contristauit vos,9 nunc gaudeo, non quod contristati fueritis, sed quod contristati sitis ad penitentiam.

Contristauerat Corinthios apostolus, sed inuitus, cogente scilicet illum rei indignitate, sed quia bene cessit contristatio, eum illius non penitet, fructu contristationis exhilaratus tametsi antea aliquo modo penituisset cum adhuc esset incertus fructus.

VII.10 Nam qui secundum deum est dolor, is [53 a] penitentiam ad salutem haud penitendam parit, contra, mundi dolor mortem adfert.

Dolor secundum deum facit vt homines cognoscant peccata sua, confiteantur se merito affligi, et expectant salutem ac redemptionem, offerentes deo sacrificium iusticie.

Dolor secundum mundum facit dolentes irasci iudiciis dei, hij sicut non agnoscunt peccata sua, et non confitentur se merito affligi, ita nec sperant se redimi. De primo Danielis iij. Omnia que fecisti nobis domine in vero iuditio fecisti. Et eiusdem ix. Nobis confusio, tibi autem domino deo nostro misericordia et propitiatio. De secundo 285 Hierimie .ij. Absque peccato et innocens ego sum.

VII.14 quod si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non fuerim pudefactus,

Pudefactionis periculo se exponit, qui alium commendat quia si commendatus commendationi non respondet, iam pudorem habet commendator.

[53 b] VIII.1 Certiores autem vos facio fratres de gratia dei que data fuit in ecclesiis Macedonie, quoniam per multamprobationem afflictionis exuberauit gaudium illorum, et profunda paupertas illorum exundauit in diuitias simplicitatis ipsorum.

De communione rerum. Possidere res non est peccatum, sed cum alterius iniuria possidere peccatum est, i. Corin. vij. Qui emunt tanquam non possideant, i. ad Timotheum vltimo. Diuitibus huius seculi precipe, non sublime sapere, imo preceptum est omnibus vt rem faciant ad Ephe: iiij. Laboret operando manibus vt habeat vnde tribuat necessitatem pacienti.

VIII.8 Non secundum imperium loquor, sed per solicitudinem, erga alios etiam vestre dilectionis synceritatem approbans.

Ex hoc loco quidam collegerunt communionem rerum non precipi sed consuli, Deutero. tamen xv. precipitur vbi dominus dicit. Precipio tibi vt aperias manum fratri tuo egeno et pauperi. Et Luce vi. Omni petenti te tribue. Et Luce .xi. precipitur dari eleemosyna de his que supersunt. Quando vero superest, indicat Paulus i. ad Timo. vlti. Habentes victum et amictum his contenti simus.

[54 a] VIII.12 Etenim si prius adsit animi promptitudo, ea iuxta quicquid illud est, quod possidet aliquis, accepta est, non iuxta id quod non possidet.

Ac si dicat. Cum vltro suppetit animi promptitudo, satis est si iuxta modum facultatum temperetur largitio. Nec enim exigitur vt dones quod non habes.

286

[55 a] IX.6 Et qui sementem facit libenter, ac benigne largiendo, copiose messurus est,7 vnusquisque secundum propositum cordis, non ex molestia, aut ex necessitate. Nam hilarem datorem diligit deus.

Largius enim ac libentius datqui sponte dat, malignius donat, qui cum merore veluti coactus donat, et verbis male ominantibus, cuius donum magis videtur extorsio quam donatio. Nam hilarem datorem diligit deus, id est, alacrem voluntarium ac spontaneum, et veluti exultantem, dandi occasionem contigisse.

IX.9 iustitia eius manet in seculum.10 Porro qui suppeditat semen sementi, is et panem in cibum suppeditet, et multiplicet sementem vestram, et augeat prouentus iustitie vestre, Justicia eius manet etc. quia bona pietatis ac iusticie pars est munificentia qua sanctorum inopie subuenitur, quando sic redditur vnicuique quod suum est.

[55 b] X.1 Ceterum ipse ego Paulus obsecro vos per lenitatem et mansuetudinem Christi,

Per lenitatem et mansuetudinem, id est per pacientiam et humanitatem. Nam lenis est qui non temere irascitur. Mansuetus autem qui etiam iratus facile placatur.

X.4 Siquidem arma militie nostre non carnalia sunt, sed potentia deo, ad demolitionem munitionum, quibus consilia demolimur...7 Si quis de seipso confidit quod Christi sit, illud rursum perpendat ex seipso,1 quod quemadmodum ipse Christi est, ita et nos Christi sumus.

Spiritualis est enim dignitas et apostolica potestas, non corporalis. Si quis igitur hoc nomine sibi placet quod Christi sit vel quod hunc mortalem viderit vel quod huic sanguinis propinquitate iunctus sit, is stulte sibi placet, quando non minus per fidem sunt Christi, qui nullo propinquitatis gradu Christo attinent, nec etiam mortalem in carne corporaliter viderunt

[56 a] X.10 Nam epistole quidem, inquit, graues sunt et robuste, at presentia corporis infirma, et sermo contemptus.

Hec dicit Paulus in persona cuiusdam quem honoris causa non 287 nominat, quasi dicat aliquis de Paulo. Paulus epistolas mittit arrogantes et potentes. Ceterum cum adest ipse, iam sui dissimilis nihil pre se ferens maiestatis, cuius oratio humilior, non hoc tonat quod tonant epistole.

X.14 Non enim quasi non pertingamus vsque ad vos, extendimus nosipsos supra modum. Nam vsque ad vos quoque peruenimus in euangelio Christi,15 non in immensum gloriantes super alienis laboribus,

Ac si dicat. Satis est ingens hoc gloriandi argumentum, non quocunque modo peruenisse ad vos sed ita peruenisse, vt vobis predicauerimus euangelium Christi. Nec enim inuisimus iam persuasos, quod faciunt pseudapostoli, sed ipsi primi persuasimus.

[56 b] XI.1 Utinam tolerassetis me paulisper in insipientia mea.

Ac si dicat. Non mihi tempero quin aliquid magnificentius de me predicem, quamuis non ignorem argumentum esse stultitie, iactare seipsum.

XI.5 Arbitror enim me nihilo inferiorem fuisse eximiis apostolis.6 Ceterum licet imperitus sim sermone, non tamen scientia. Uerum vbique manifesti fuimus in omnibus erga vos.

Sint illi (si placet) sermone comptiores, certe scientia non illis concesserim. Nihil opus orationis lenocinio cum res adsit. Venditent illi se verborum phaleris, nos omnibus officiis declarauimus animum erga vos et vim apostolicam, neque quicquam passi sumus in nobis desyderari.

[57 a] XI.10 Est veritas Christi in me, quod hec gloriatio non interrumpetur contra me in regionibus Achaie.

Hec gloriatio non interrumpetur, hoc est non deficiet, hoc enim dixit significans se in posterum etiam nihil accepturum, interrumpitur enim quod non est perpetuum.

288

XI.13 Siquidem istiusmodi pseudapostoli operarij dolosi sunt, sumpta persona apostolorum Christi,14 atque haud mirum, quandoquidem ipse satanas transfiguratur in angelum lucis.

Pseudapostoli, non ex animo, sed ad suum questum ac fastum predicant euangelium, et cum a Christo missi non sint neque Christi negotium agant, tamen falso sibi vindicant apostolici cognominis honorem, suas hereses simul infulcientes, velut faciunt ij qui letale venenum, quo magis fallant, admiscent exquisitissimo vino.

XI.17 Quod dico, non dico secundum dominum sed velut per insipientiam, in hoc argumento gloriationis

Non dico secundum dominum, id est quod iam dico, non sapit purum illum Christi spiritum sed humanam potius stulticiam, quemadmodum stultum vulgus gloriari solet, de huiusmodi rebus ex quibus non oritur vera gloria

[57 b] XI.23 Ministri Christi sunt (desipiens loquor) excellentius sum ego,

Excellentius sum ego minister Christi, quod ita esse non declaraui fastu, non capiendis muneribus, non iactanda gentis origine, sed his argumentis, que vere testantur pectus euangelicum, hoc est malorum tolerantia per summam pacientiam.

XI.28 preter ea que extrinsecus accidunt incumbens mihi quotidiana cura omnium ecclesiarum.29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis offenditur, et ego non vror?

Ac si dicat. Que hactenus recensui ad corporis dumtaxat afflictionem pertinent. At interini non leuius affligebar animo, quem vndique premit ac vrget solicitudo, quotidie mihi incumbens pro salute multorum.

[58 a] XI.32 In Damasci ciuitate...33 per fenestram in sporta demissus fui per menia, effugique

Ac si dicat Quid facerem, didiceram a domino preceptum vt alicubi persecutionum 289 seuitiam declinaremus. Dictabat animus nondum adesse tempus obeundi martyrij, sed magis predicandi latius euangelij, sed vrgebat vndique tyrannus.

XII.7 Et ne excellentia reuelationum supra modum efferrer, datus fuit mihi stimulus per carnem, nuntius satane,

Hunc stimulum carnis nonnulli interpretantur motus et affectus libidinis, quod mirandum est vlli docto Theologo placere, quidam aduersam corporis valetudinem, vt dolorem capitis, alij putant ipsum apostolum morbo iliaco fuisse obnoxium. Ambrosius tamen id indicat quod vero proximum est, qui stimulum hunc putat assiduam insectationem malorum hominum, qua factum est vt animo non posset extolli.

[58 b] XII.11 Factus sum insipiens gloriando. Uos me coegistis, nam ego debueram a vobis commendari.

Ac si dicat. Quando quicquid valui, vestro bono valui, vestre partes erant predicare de me que nunc indecore cogor de meipso predicare, atque sic lucrifacere opinionem stulticie.

XII.13 Nam quid est in quo fuistis inferiores ceteris ecclesiis, nisi quod ipse ego non fuerim vobis onerosus? Condonate mihi hanc iniuriam.

Condonate mihi hanc iniuriam. Est autem Ironia exprobrantis et ideo hoc non est a Paulo simpliciter dictum. Cur enim postulat sibi ignosci, in quo profuerit?

[59 a] XII.16 Sed esto, ipse non grauaui vos, verum cum essem astutus, dolo vos cepi. Num per quenquam eorum quos misi ad vos, expilaui vos?

Ex persona contradicentis sic fortasse arguit. Concedatur ita esse, quod neminem ipse grauaueris, sed cum sis astutus et vafer, per alios subornatos nuntios nos expilasti. Iccirco 290 ostendit se neque per Titum neque per alium quemcunque aliquid ab eis extorsisse.

XIII.1 Hic tertius erit aduentus meus ad vos. In ore duorum testium aut trium constituetur omne verbum.

In ore duorum aut trium etc. hoc est Quisquis delatus fuerit, is duorum aut trium hominum testimonio vel absoluetur vel damnabitur.

[59 b] XIII.3 Quandoquidem experimentum queritis in me loquentis Christi, qui erga vos non est infirmus, sed potens est in vobis.

Experimentum vocat probationem ac documentum, quo volebant Corinthij temere facere periculum an precepta Pauli essent ab humano spiritu, vel a dei spiritu profecta.

XIII.7 Opto autem apud deum, ne quid mali faciatis, non quo nos probati appareamus, sed vt vos quod honestum est faciatis, nos vero veluti reprobi simus.8 Non enim possumus quicquam aduersus veritatem, sed pro veritate.

Studiosa est hic bonorum operum commendatio, quando primum hortatur ad id faciendum quod honestum est, deinde cum dicit. Non enim possumus quicquam aduersus veritatem, id est, aduersus innocentiam, que vite veritas est, sed pro ventate, id est, pro defensione innocentie.

291