Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[94]. Epistola Pauli Eliæ Carmelitæ nomine Capituli Roeschildensis ad Christophorum Comitem Oldenburgensem scripta.

Gratiam, prosperitatem et pacem in Domino ac salutem. Non solum ex literis clariss. tuæ Celsitudinis, sereniss. Princeps, verum etiam ex re ipsa abunde intelligimus qvanto studio jugiter contendis, illustriss. Principem Christiernum tuum consangvineum ac nostrum Regem a gravi et injusta, qva nunc affligitur, captivitate vindicare. Ad qvam rem perficiendam qvum opus est grandi pecunia, a nobis postulas ut qvod reliqvum est auri et argenti apud Ecclesiam Roschildensem, exceptis paucis calicibus, totum e vestigio collectum ad tuam Celsitudinem transmittamus. Nos vero piissimis votis tuis æqvissimisqve conatibus non minus qvam qvi maxime faventes Offerimus nos ad ea semper præstanda, qvæ inoffenso Deo præstan possunt. Dignetur itaqve scire clariss. tua Celsitudo, hujus Ecclesiæ thesaurum non tantum esse, qvantus olim fuerat, et nunc ab exactionum nostrarum ignaris fortasse putatur. Nam bona pars authoritate ejusdem illustriss. Regis Christierni olim est ablata, nec multo post illius qvoqve successor Rex Fridericus magnam partem sustulit, testibus ad hanc rem potioribus hujus Regni Magnatibus. Et 294
jam nuper non contemnendâ summa a tua Celsitudine redempta est ejusdem Ecclesiæ nostræ Privilegiorum confirmatio, qvæ utinam sic nobis servari possit, ut jure [95] debeat semper illibata ac inviolata. Igitur qvæ jam supersunt, minora sunt et pauciora qvam pro tanti et tam Celebris templi dignitate. Et tamen promptissima obedientia jam sedecim calices, cum aliis qvibusdam argenteis reliqviis misimus, qvæ tuæ Celsitudini fratrum nostrorum manibus offeruntur. Habebat qvidem Ecclesia Roschildensis ut plura altaria, ita etiam plures calices, sed qvos Patroni tam nobiles qvam cives sibi nuper jure patronatus usurparunt, eos suis sumptibus factos ad se pertinere testantes. Adhæc furum malicia proximis annis pro argenteis aheneos nobis calices supposuit, sed inauratos. Novem enim una nocte furto sunt ablati, unde factum est, ut ex Ecclesiæ Thesauris nihil nunc penes nos sit relictum præter beatissimi Lucii Martyris hujus Ecclesiæ atqve adeo totius Diocæsis gloriosiss. Patroni testam argentea sed tenui qvidem bractea veruntamen inaurata circumdatam. Cujus memoriam ut habemus sacrosanctam, ita optaremus fore nobiscum perpetuam, nec de ullo unqvam hoste qvamlibet impio futurum suspicamur, ut illius sanctissimi viri memoriam nobis auferat, nedum de te Publico nostro defensore. Præter hanc etiam est relicta lignea divi Magni statua tenuissimo argento bracteata, qvæ palam suspensa vix absqve publico offendiculo nisi tuis officialibus præsentibus potest auferri. Et qvanqvam hæc pro tua voluntate tradidimus, pie præsumentes clarissimam tuam Celsitudinem, nulla sacrilegii libidine ad hæc exigenda 295
commotam, sed mera perficiendi belli suscepti necessitate, tamen reclamante qvodammodo conscientia tradidimus, non ignari eadem omnia nobis esse tradita, non ut traderentur, sed servarentur, aut in pauperes potius divi Laurentii exemplo erogarentur, etiam certo scientes frustra parari belli sumptus, si ulla sacrilegii specie offensus sit Deus, e cujus nutu est omnis victoria. Faxit itaqve divina Clementia, ut nec tibi exigenti imputetur hæc actio ad culpam, [96] nec nobis tradentibus ad vindictam. Terrent nos horrenda superiorum seculorum exempla, qvæ ex historiis tam sacris quam prophanis ob sacrilegas templorum prophanationes accidisse legimus ut apud Herodot. libr. 3 et Justinum libr. 1 de Cambyse Persarum Rege et apud Valerium Max. libr. 1 de Qvinto Fulvio, apud Livium qvoqve libr. 9 de Pyrrho Epirotarum Rege. De Rege Balthazar Dan. 5. De Antiocho 1 Machab. 1 et 6. De Menelao 2 Machab. 4. De Alchimo 1 Mach. 9. De Nicanore 2 Mach. 15. De Antiocho illustri 2 Mach. 1. De Antiocho Magno Rege Syriæ 2 Mach. 1. De Pompejo Magno ut scribit Josephus libr. 1. Ex Christianorum historiis abunde satis succurrunt nobis exempla, si gentilium et Judæorum exemplis parum movemur, ut de Juliano Cæsare, de Henrico Cæsare, de Friderico Cæsare, de Dagoberto Francorum Rege et de Clodoveo ejusdem filio atqve item de aliis innumeris, a qvorum suppliciis hoc tutior eris, qvo fueris ab corum sacrilega mente et actione magis alienus. Itaqve boni consule hanc tibi traditam rerum Ecclesiasticarum summam. Nos vero qvod superest, studebimus piis votis et precibus ambire et 296 implorare divinam opem, sine qva nulla unqvam contigit victoria, neqve dubitamus, qvin in eadem sis sententia, in qva fuit olim magnus ille Constantinus Cæsar Christianissimus, qvi pro conseqvenda victoria plus se sacerdotum precibus qvam militum armis fidere dicebat. Christus Jesus (fortunatis omnibus qvæ nunc pro publica pace et tranqvillitate moliris) servet te in æternum.

Ex Roschildia die Apostolorum Simonis et Judæ Anno Domini M.D.XXXIIII.

Clarissimæ tuæ Celsitudinis
supplices et fideles servuli
Capitulum Roschildense.

297