Ewald, Johannes DE POËSEOS NATURA ETINDOLE(1767)

DE POËSEOS NATURA ET INDOLE (1767)

§. 1.

Ut pictura poësis erit similisqve poësi
Sit pictura: refert par aemula qvæqve sororem,
Altérnantqve vices & nomina: Muta poësis
Dicitur hæc: Pictura loqvens solet illa vocari.

VERSUS hi, qvibus Dufresnoy carmen suum de Varte graphicâ speciose satis orditur, omne id continent, qvo eorum, qvi a Simonide ad nostra usqve tempora elegantius de poësi cogitarunt, qvamplurimi, artem hanc definiverunt aut definire studuerunt. Picturam animatam & loqventem, aurium picturam, nec non alia permulta hisce synonyma, qvibus poësin vulgo delineare cupiunt, primo intuitu piacere, inficias eqvidem non iverim, verum si praeter ipsam rem, præstantissimum artis hujus doctorem Marmontelium consulueris, rei definiendæ haud sufficere facile invenies. Si ipsam rem consideras; istud qvidem cum pictura commune habet poësis, qvod res absentes ut præsentes sistat, pulchramqve, vel imitatione dignam naturam imitetur: ut dotes istas ingenii atqve intelligentiæ, pictoribus et poëtis æqve necessarias tacito pede præteream, verum, si vel imitationis perfectionem vel rerum imitandarum copiam spectas, toto sane coelo differunt. Qvam enim certum est nos plura verba habere qvam colores, remqve qvam libet accuratius & exactius scribi posse, qvam pingi, ita Certum, affectus qvoslibet actionesqve insignes, perfecte magis a poeta imitari, qvam a pictore. Picturæ etiam optimæ interprete sæpius egent, ita vero non poësis. Poêtæ, sui ipsius interpreti, ne dicam ipsa rerum nomina, minutias dictioni addere licet, qvas penicillo exprimere ipse Raphaël frustra conaretur. Picturæ 115 semper eadem manet facies, in rebus etiam maxime mutationi obnoxiis. Desperantem e. g. ubi pictum videris, iratum ferocem, minisqve repletum vultum invenies. Hanc desperantis imitationem bonam qvidem, neqvaqvam vero perfectam esse, facile concedes, si Didonem in Virgilio loqventem audiveris, vel si Iunonem ejusdem iratam, vel si Fenelonis Calypsonem legeris. Hic non minas solum, verum etiam lachrymas invenies. Ita enim se habet cum desperante, ut omnibus affectibus, ipsaqve ratione turbatis modo ferox sit modo tristis, modo audax, modo timidus; numqvam vero diutius eundem vultum, eundem animum retineat. Hæc vero magis ad istam, cujus antea mentionem fecimus rerum imitandarum copiam spectare videntur: qvam ut paucis attingamus, nemo me judice, non credet, poetæ latiorem admodum hac in re patere campum, ac pictori. Pictor e. g., ita Marmontel, licet rem dum movetur arripit, non tamen aliter eam exhibet ac qvietam: Poëta, ut res non minori velocitate, progredì videatur in versibus qvam in natura ipsâ, efficit. Hic etiam res sibi succedentes unâ complectitur, ut in versu isto: Jamqve rubescebat, stellis aurora fugatis, qvi & ad præteritum & ad præsens tempus pertinet. Pictor tantum, qvæ oculis, non vero ita, qvæ reliqvis sensibus obnoxia sunt, imitatur. Virgilii istud: Qvadrupedante putrem sonitu qvatit ungula campum qvis qvæso bene satis pingeret? Qvis penicillo exprimet istud: Clamorqve virum, stridorqve rudentûm? Num Apelles tonitruum fragorem, vel levia Zephyrorum murmura delineare potuerit? vel qvomodo Boucherius, si Venerem pinget oculis ostendet: Ambrosias comas divinum vertice odorem spirantes? Porro non solum imaginum colore affectuumqve facunda enarratione commovet poësis, sed physica qvoqve sonorum elegantiâ aures dulcissima perfundit voluptate. Illa ars pictoris colores æqvat: hæc Musices

        

116 svavitatem addit. Qvam Musices atqve picturæ in poësi conjunctionem, qvicunqve Græcos inprimis poëtas consuluerit facile perspiciet. Horum enim lingva, omnium, ad harmoniam istam, nemine nesciente, fuit aptissima. Qvid vero multa? Ex allatis patere satis puto, ut majorem imitationis perfectionem omittam, plura admodum ad poësin pertinere objecta, qvam qvæ ad picturam, ideoqve si definitionis instar, cuiqvam phrasin istam, picturam loqventem, adhibere lubuerit eam definito suo valde angustiorem ideoqve falsam esse facile perspiciet. Si vero metaphora placet speculum tamen loqvens qvam pictura loqvens, accuratius foret dictum.

§. II.

Me vero hâc in parte diutius versatum esse, nemo non mirabitur, qvicunqve hanc phrasin, metaphoræ tantum nec definitionis instar, ab artis magistris, ut credere est in medium prolatam crediderit, in primis, qvum de natura atqve indole, non vero de synonymis poëseos dicere statuerim. Definitionum vero potius qvarumcumqve optimarum recensionem optabit pariter atqve sperabit. Hic vero non fateri non possum, qvod si, ut Histriones Apollinis jactitare solent, poësis est ars divina, duo istud in eo, me iudice, consistat necesse est, qvod definitione aut careat, aut carere videatur.

§. III.

Optimi certe, qvicunqve hac in re fuerunt ut poësin definirent, vel metaphoras ut supra, vel circumscriptiones nobis dederunt, etiam has interdum nimis angustas, iusto interdum effusiores. Ita acutissimus ipse Marmontel, eum in modum, poësin circumscribere potius qvam definire mihi videtur, ut sit: Imitatio stilo harmonico facta, modo fidelis, modo ornatior, rerum, qvas natura, cum in physicis tum in moribus, habet maxime idoneas ad afficiendas ex poetæ arbitrio 117 phantasiæ & sensuum vires ut videre est ex ejusd. Poetiqve Francoise T. 1. p. 58. Ut alia, qvæ hac in descriptione minus accurata, mihi videntur, tacito pede præteream; stylus inprimis harmonicus ibi superfluum qvid puto; qvippe qvi poësin in magnas nimis angustias redigit. Licet enim eximium hæc harmonia poësi addat decus tamen si rem ipsam spectes, ad essentiam ejus nullo jure refertur. Neqve enim Telemach. Fenelonis neqve Idyll. Gesneri neqve Youngii meditationes nocturnas, neqve demum tot, qvot exstant, comoedias, ob rhythmi defectum, poëseos nomine privaturum esse, ingenue fateor. Si porro, ut vult, per naturam intelligimus complexum universum rerum voluntati supremæ subjectarum; poësin se ultra naturam extendere facile me judice, patet; qvum Deum loqventem toties imitati sint sacri vates, ut nihil dicam de idolis paganorum, qvæ licet numqvam exstiterint, tamen naturæ autores ideoqve extra naturam fuisse crediderunt, qvi illos imitati sunt, poëtæ. Ita qvomodo, si stricte loqvendum, spiritus Miltonis, vel ad physica, vel ad moralia referes entia? Accuratissimus Batteux, qvod bene factis vidit poësin ad nullum plane principium universale reduci posse, si non ad principium imitationis totius, hac in re demonstrandâ carmina dogmatica qvæcunqve, si non etiam odas, in qvibus scilicet ipsi sentimus neqve alienorum affectuum imitatione indigemus, vel ante ocula plane non habuit, vel poëticorum numero extrudit. Filum Ariadneum sane, qvo hoc ex labyrintho evadat anxie satis, sed frustra qværit, & acute magis, qvam solide hâc de re disserit. Qvi hoc recte perspexit celeberrimus Schlegel, aliam eamqve adæqvatiorem Poëseos definitionem nobis daturus, dum Scyllam vult evitare, in Charybdim me judice incidit. Si enim angusta nimis foret hæc poëseos definitio: Est imitatus pulchræ naturæ stilo harmonico expressa, lata nimis videtur ista Schlegeli,

        

118 qvod sit: Maxime sensualis vel sensus afficiens & jucundissima pulchri vel boni, vel etiam & pulchri et boni per literas expressio. Qvum enim primo an veri vel ficti boni sit nullo apice asserat, qvomodo ab eloqventia poësin discernat hæc definitio plane nescio. Ipse enim eloqventiam totidem verbis boni & pulchri per literas expressionem, deinde nominat. Veri ideam hic qvidem addit; si vero secundo, ut in eloqventia definiendâ veri, ita in poësi ficti ideam differentiæ specificæ loco adhibuisset; ipse, ut bene vidit, id, qvod alii obtrudit, carmina dogmatica poëseos honore privasset; ut & omnes tropos & figuras ad eloqventiam pertinere, tacite negare videtur veri notio.

§. IV.

Ut de iis, qvi vel in fictione vel in versificatione, vel demum in enthusiasmo essentiam poëseos qvæsiverunt, haud multa faciam verba; istud tantum monebo, partes loco totius amplexos fuisse; qvod Batteux solide satis demonstravit, qvem conferant, qvicumqve hâc de re voluerint esse certiores. His qvoqve missis, qvi, jam allatis longe inferiores, loco definitionum elogia poëseos plane sesqvipedalia in medium proferunt, eamqve modo artem plane divinam, modo omnium artium complexum modo præstigiatricem, modo creatricem vocant; unum tantum asseram: ab Aristotele, usqve ad Boilavium & Marmontelium neminem adhuc accuratam omniqve numero absolutam, poëseos definitionem in medium protulisse. Qvidam ex parte tantum de poësi egerunt, ut Aristoteles: de Tragoediâ scilicet & carmine epico. Alios, ut Horatium, ipsa poëseos ratio poësin recte definire non sivit. Qvilibet facile videt, poëtam potius pingere, qvam definire versus hosce:

Ingenium cui sit, cui mens divinior atqve os, Magna sonatorum, des nominis hujus honorem. Hor. Lib. 1. Serm. IV. v. 43. Alios sine dubio ipsa 119 artis amplitudo inter arctos definitionis limites eam redigere vetuit. Sunt enim, ut supra, poëseos partes, qvæ ad principium imitationis referri, & sunt, qvæ non referri possunt. Dantur carmina, qvorum objectum est naturæ imitatio, sunt qvoqve qvæ ipsam naturam scopi instar habent. Sunt deniqve mixta, ubi utræqve suis funguntur partibus. Si vero imitatio certum principium non est, ex qvo essentia poëseos deduci, & ad qvod omnes artis hujus species referri possunt; plurimis consentientibus tale principium habemus plane nullum. De principio fictionis, versificationis & enthusiasmi antea diximus. His addi potest istud, qvod Racine senior affectuum vel perceptionis loqvelam appellat; qvod vero epicum carmen, nec non qvamplurimum, qvod cum poësi commune habet pictura, excludere videtur. Summe venerabilis Dr. Cramer, optime huic defectui obviam iri credidit, si & verarum & fictarum perceptionum mentio fieret.

§. V.

Qvod vero omnium maxime poësi definiendæ obest, sunt limites, qvi poësin a prosa discernerent, ita confines, ut prorsus confusi numqvam fere appareant. Ut supra monui sub forma prosæ poêsin sæpius invenies: immo & prosam sub poëseos habitu sæpissime inveniri, nemo erit, versificium nostrorum haud prorsus ignarus, qvi inficias iverit. Istud efficit ut duæ hæ artes eloqventia nempe & poesis pari passu sæpius ambulent & recte satis distingvi neqveant. Hi vero qvi ex arbitraria elegantiâ rhythmo sc. & stilo harmonico essentiale poëseos formant; si Poëtarum nomina iis derogare dubitamus ejusmodi artis definitionem stabilient, qvod sit Sermo, qvi habet pedes vel rhythmos.

§. VI.

Ne vero me multum de nihilo dixisse mihi qvisqvam obiiciat, utpote qvi naturam atqve indolem 120 poëseos traditurus, non qvid sit, verum tantum qvid non sit, dixerim, totusqve in eo fuerim, ut demonstrarem, eam ad unum principium universale referri plane non posse ideoqve nec definiri: paucis qvalecumqve meum hâc de re sit iudicium in medium proferam idqve non, qvod me excellentius qvid tot tantisqve viris dicere vel rem acu melius tangere posse, mihi habeam persvasum, verum, ut promissi memor partibus meis qvodammodo fungar. Poësin igitur ita circumscribere lubet, ut sit: Ars rebus eximiis, vel fictis, vel per se ita pulchris ut nulla fictione egeant; sermone vel physica qvadam sonorum elegantia vel styli saltem sublimitate insigni, prolatis, animum lectorum vel auditorum ita commovendi, ut in qvemcumqve lubuerit affectum, qvalemcumqve sententiam transeant. Ita, qvantum ad particulam propositionis hujus primam, omnes Poëseos species sive Epica sint carmina sive dogmatica sive deniqve alia, ad generalem ejus notionem melius puto referri, qvam si cum Batteux ad imitationis principium omnia redigere conarer. Sæpius monui non pulchræ solum naturæ imitationem, verum etiam ipsam pulchram naturam poëseos objectam esse. Ita perceptiones, qvas ipsi sentimus, ita dogmata, qvæ licet nullam fictionem patiantur, tamen vel stilo tantum harmonico, vel iucundiore tradendi ordine vel deniqve aliis ornamentis ad poëseos dignitatem evehi possunt; ita qvoqve res sæpius per se pulcherrimæ, qvibus colores etiam optimi nihil decoris addere possent. Secundo, isto: vel physicâ quadam sonorum elegantiâ vel styli sublimitate cet. differentiam qvamdam specificam poëseos ab eloqventia, indicare volui, ut ipse credo, exiguo satis successu. Limites qvippe utriusqve artis nimis latent, qvominus exacte satis unquam determinari possint. vid. supra: Hoc nihilominus certum est; poëtas semper utrisqve & harmonico & soluto stilo usos fuisse & 121 uti posse, ita vero non oratores. Istum sibi semper vindicarunt vates, hunc cum disertis communem habuerunt. Et hæc me iudice est unica semper stabilita inter utrosqve differentia. Alias easqve permultas esse notas characteristicas eqvidem non negaverim. Harum vero nullæ omni tempore omnibus sui generis speciebus competunt. Ita veritatem oratori, fictionem poetæ vulgo tribuunt: sed Poëtam in dogmaticis vera, Oratorem in Panegyricis ficta sæpius proferre qvis nescit? Metaphoras, Allegoriæ & Ironiæ utrisqve sunt communes. Scopum porro poëseos voluptatem tantum, eloqventiæ vero & voluptatem & emolumentum esse asserunt. Qvicumqve vero & hanc poëseos scopum sæpius fuisse negant, in historiis male versati sint, necesse est. Ut innumera alia omittam; ad Æsopicum dogmata tradendi, hominibusqve virtutes inculcandi modum tantummodo provocabo. Qvid de usu Poëseos historico? Omnia fere qvæ de Theogonia, Mythologia & statutis veterum ad nostra usqve pervenerunt tempora, poëtis debentur. Ut nihil dicam de divinâ istâ vi citharæ Davidicæ. Verum etiam, ne voluptatem qvidem semper poëseos scopum esse mihi habeo persvasum. Certe cum in omnes affectus dominium suum exercet, tristitiam & moerorem æqve ac lætitiam interdum producit, fovet interdum. Ex optimarum qvarumcumqve Tragoediarum enodatione, nullam sane aliam percipio voluptatem, qvam relativam istam qvæ ex autoris perfectione oritur. Et si perciperem, scopum suum sane autor non obtinuisset. Hac de causa qvoqve potius poëseos scopum in productione affectuum qvoad Epica cet. & sententiarum qvoad dogmatica qværere volui; qvam in communem istam de voluptate, unico hujus artis fine, opinionem pedibus ire. Tantum de generali Poëseos notione. In singulas partes ejus inqvirere, qvum sint fere innumeræ, opus foret cui haud annus sufficeret, eoqve magis

        

122 superfluum, qvum tot tantiqve viri ante me, qvæcumqve de iis dici possunt omni numero absolverint.

§. vii.

Ut vero in notione artis hujus evolvendâ ipsius artis magistri; ita qvoqve in laudibus illi tribuendis vel detrahendis toto coelo discrepant reliqvi. Sunt, qvi plane contemnunt. Horum pleriqve vel sunt Maecenates, docti qvidem interdum, sed omnia, qvæ ad poësin spectant, fastidientes, dum scilicet ab istis qvibus qvotidie obruuntur næniis ad reliqva artis concludunt: vel etiam divites moriones, qvi dum ex paupertate complurium Poëtarum de artis utilitate judicent, eam flocci putant: vel deniqve docti qvidam superbiores, qvi, si labores suos Herculeos, cum leviusculis Poëtarum jocis, ut loqvi solent, forte comparare instituunt; nihil plane utile, nihil erudito homine dignum in poësi inveniunt. Horum, cum invidiâ ducantur, omnium sine dubio acerrimum est odium. Missos vero hosce facimus, qvum & supra poëseos usum ipsi evicerimus, & sapientioribus qvibuscumqve constet, falli qvi ultimum eruditionis gradum Poësi deberi asserunt. Falluntur vero etiam alii, qvi nimiis laudibus artem hanc ad caelum usqve tollunt. Ut vero abunde pateat, qvæ qvantæqve laudes bono partibusqve suis rite fungenti poëtæ debeantur, attributa ejus necessaria pariter ac officia, exponam ut potero brevissime, totus hac in re Marmontelium secuturus.

§. VIII.

Dotes igitur poëtæ necessariæ sunt intelligentia, phantasia & vires animi sentientes. Hæ qvidem in poëta ita nato præminent & dominantur, sed nisi lumine illius iuventur, sæpissime errant. Intelligentiæ vires pro variis poëseos generibus varie sese exserunt; qvæqve facultatum animi habet, ubi regnet carminum genus. Altitudo animi 123 cernitur in Odâ carmine Epico & Tragoedia: facilitas in Epistolis familiaribus: acumen in Epigrammate: in Comoedia omnes fere sese exserunt vires. Facultatem praeterea habere debet sui ipsius obliviscendi, induendi personam illius, qvam pingere vult, illius mores cupiditatesqve adsumendi, eosqve sermones usurpandi, eaqve agendi, qvæ si ille ipse adesset ageret & usurparet. Hæc facultas, consvetudine hominum, naturæ consideratione & exemplorum cujusvis generis imitatione formatur: ab ipsa natura vero acceperit necesse est poeta animum tenerum, cereum flecti & efficacem. Sensu seu gustu veri & pulchri gaudeat. Hic suâ naturâ non differt a sagacitate ingenii animiqve facultate sentiente connatâ, qvod vero ab arte accedit, studio & usu sibi acqvirat poeta. Judicium aurium inprimis ad eum pertinet. Præter cognitionem artis ipsius tam qvod ad regulas, qvam qvod ad exempla, Poeta se ipsum nosse debet ingeniiqve vires habere exploratas, atqve ita, an sibi Musæ faveant necne, intelligere. Lingvæ cognitionem habeat perfectissimam. Hominem in primis cognoscat, neqve nudum tantum, sed qvam consvetudo, pro loci & temporis differentia, naturæ simplicitati mutationem & faciem attulerit. Huc pertinent religio, leges, disciplina, mores, diversæ imperiorum formæ cet. Mores inprimis hominum respiciat. Naturam & simplicem & arte, ut ita loqvar, emendatam habeat cognitam. Mythologiæ neqvaqvam debet esse ignarus. Veteres pariter ac recentiores poëtas sibi familiares reddere, omniumqve artium cognitionem sibi utilem credere debet. Ex hisce qvæ pluribus in sæpe nominato Marm. exponuntur, satis patere credo, poetæ, qvi & dotibus arti suæ necessariis præditus est, & dotes hasce justo more excoluit, haud ultimas laudes deberi; immo poësin haud immerito, si non ad utilissimas tamen ad difficillimas artes referri.

        

124

§. IX.

Ante vero qvam hæc qvaliacumqve fuerint de poësi Meletemata finivero, ex nuper allatis boni Poëtæ reqvisitis duo monita non possum non elicere. Sunt scilicet. qvi invito etiam Apolline Parnassum scandere volunt. Hi licet omnibus naturæ dotibus careant; hunc defectum lectione sedulâ assiduis meditationibus immo anxio sudore emendare student. His dictum volo: Poëtam nasci; non fieri. Sunt alii, excellenti ingenio, omnibusque, quæ natura ad Poëtam procreandum suppeditare potest, præditi; qvi vero connatis dotibus freti, omnia ad illas excolendas necessaria prorsus omittunt. Hi persuasum sibi habeant: Bonam Poëtam fieri non nasci.

125