Ewald, Johannes §. III.

§. III.

Optimi certe, qvicunqve hac in re fuerunt ut poësin definirent, vel metaphoras ut supra, vel circumscriptiones nobis dederunt, etiam has interdum nimis angustas, iusto interdum effusiores. Ita acutissimus ipse Marmontel, eum in modum, poësin circumscribere potius qvam definire mihi videtur, ut sit: Imitatio stilo harmonico facta, modo fidelis, modo ornatior, rerum, qvas natura, cum in physicis tum in moribus, habet maxime idoneas ad afficiendas ex poetæ arbitrio 117 phantasiæ & sensuum vires ut videre est ex ejusd. Poetiqve Francoise T. 1. p. 58. Ut alia, qvæ hac in descriptione minus accurata, mihi videntur, tacito pede præteream; stylus inprimis harmonicus ibi superfluum qvid puto; qvippe qvi poësin in magnas nimis angustias redigit. Licet enim eximium hæc harmonia poësi addat decus tamen si rem ipsam spectes, ad essentiam ejus nullo jure refertur. Neqve enim Telemach. Fenelonis neqve Idyll. Gesneri neqve Youngii meditationes nocturnas, neqve demum tot, qvot exstant, comoedias, ob rhythmi defectum, poëseos nomine privaturum esse, ingenue fateor. Si porro, ut vult, per naturam intelligimus complexum universum rerum voluntati supremæ subjectarum; poësin se ultra naturam extendere facile me judice, patet; qvum Deum loqventem toties imitati sint sacri vates, ut nihil dicam de idolis paganorum, qvæ licet numqvam exstiterint, tamen naturæ autores ideoqve extra naturam fuisse crediderunt, qvi illos imitati sunt, poëtæ. Ita qvomodo, si stricte loqvendum, spiritus Miltonis, vel ad physica, vel ad moralia referes entia? Accuratissimus Batteux, qvod bene factis vidit poësin ad nullum plane principium universale reduci posse, si non ad principium imitationis totius, hac in re demonstrandâ carmina dogmatica qvæcunqve, si non etiam odas, in qvibus scilicet ipsi sentimus neqve alienorum affectuum imitatione indigemus, vel ante ocula plane non habuit, vel poëticorum numero extrudit. Filum Ariadneum sane, qvo hoc ex labyrintho evadat anxie satis, sed frustra qværit, & acute magis, qvam solide hâc de re disserit. Qvi hoc recte perspexit celeberrimus Schlegel, aliam eamqve adæqvatiorem Poëseos definitionem nobis daturus, dum Scyllam vult evitare, in Charybdim me judice incidit. Si enim angusta nimis foret hæc poëseos definitio: Est imitatus pulchræ naturæ stilo harmonico expressa, lata nimis videtur ista Schlegeli,

        

118 qvod sit: Maxime sensualis vel sensus afficiens & jucundissima pulchri vel boni, vel etiam & pulchri et boni per literas expressio. Qvum enim primo an veri vel ficti boni sit nullo apice asserat, qvomodo ab eloqventia poësin discernat hæc definitio plane nescio. Ipse enim eloqventiam totidem verbis boni & pulchri per literas expressionem, deinde nominat. Veri ideam hic qvidem addit; si vero secundo, ut in eloqventia definiendâ veri, ita in poësi ficti ideam differentiæ specificæ loco adhibuisset; ipse, ut bene vidit, id, qvod alii obtrudit, carmina dogmatica poëseos honore privasset; ut & omnes tropos & figuras ad eloqventiam pertinere, tacite negare videtur veri notio.