Ewald, Johannes §. IV.

§. IV.

Ut de iis, qvi vel in fictione vel in versificatione, vel demum in enthusiasmo essentiam poëseos qvæsiverunt, haud multa faciam verba; istud tantum monebo, partes loco totius amplexos fuisse; qvod Batteux solide satis demonstravit, qvem conferant, qvicumqve hâc de re voluerint esse certiores. His qvoqve missis, qvi, jam allatis longe inferiores, loco definitionum elogia poëseos plane sesqvipedalia in medium proferunt, eamqve modo artem plane divinam, modo omnium artium complexum modo præstigiatricem, modo creatricem vocant; unum tantum asseram: ab Aristotele, usqve ad Boilavium & Marmontelium neminem adhuc accuratam omniqve numero absolutam, poëseos definitionem in medium protulisse. Qvidam ex parte tantum de poësi egerunt, ut Aristoteles: de Tragoediâ scilicet & carmine epico. Alios, ut Horatium, ipsa poëseos ratio poësin recte definire non sivit. Qvilibet facile videt, poëtam potius pingere, qvam definire versus hosce:

Ingenium cui sit, cui mens divinior atqve os, Magna sonatorum, des nominis hujus honorem. Hor. Lib. 1. Serm. IV. v. 43. Alios sine dubio ipsa 119 artis amplitudo inter arctos definitionis limites eam redigere vetuit. Sunt enim, ut supra, poëseos partes, qvæ ad principium imitationis referri, & sunt, qvæ non referri possunt. Dantur carmina, qvorum objectum est naturæ imitatio, sunt qvoqve qvæ ipsam naturam scopi instar habent. Sunt deniqve mixta, ubi utræqve suis funguntur partibus. Si vero imitatio certum principium non est, ex qvo essentia poëseos deduci, & ad qvod omnes artis hujus species referri possunt; plurimis consentientibus tale principium habemus plane nullum. De principio fictionis, versificationis & enthusiasmi antea diximus. His addi potest istud, qvod Racine senior affectuum vel perceptionis loqvelam appellat; qvod vero epicum carmen, nec non qvamplurimum, qvod cum poësi commune habet pictura, excludere videtur. Summe venerabilis Dr. Cramer, optime huic defectui obviam iri credidit, si & verarum & fictarum perceptionum mentio fieret.