Ewald, Johannes §. V.

§. V.

Qvod vero omnium maxime poësi definiendæ obest, sunt limites, qvi poësin a prosa discernerent, ita confines, ut prorsus confusi numqvam fere appareant. Ut supra monui sub forma prosæ poêsin sæpius invenies: immo & prosam sub poëseos habitu sæpissime inveniri, nemo erit, versificium nostrorum haud prorsus ignarus, qvi inficias iverit. Istud efficit ut duæ hæ artes eloqventia nempe & poesis pari passu sæpius ambulent & recte satis distingvi neqveant. Hi vero qvi ex arbitraria elegantiâ rhythmo sc. & stilo harmonico essentiale poëseos formant; si Poëtarum nomina iis derogare dubitamus ejusmodi artis definitionem stabilient, qvod sit Sermo, qvi habet pedes vel rhythmos.