Ewald, Johannes §. VI.

§. VI.

Ne vero me multum de nihilo dixisse mihi qvisqvam obiiciat, utpote qvi naturam atqve indolem 120 poëseos traditurus, non qvid sit, verum tantum qvid non sit, dixerim, totusqve in eo fuerim, ut demonstrarem, eam ad unum principium universale referri plane non posse ideoqve nec definiri: paucis qvalecumqve meum hâc de re sit iudicium in medium proferam idqve non, qvod me excellentius qvid tot tantisqve viris dicere vel rem acu melius tangere posse, mihi habeam persvasum, verum, ut promissi memor partibus meis qvodammodo fungar. Poësin igitur ita circumscribere lubet, ut sit: Ars rebus eximiis, vel fictis, vel per se ita pulchris ut nulla fictione egeant; sermone vel physica qvadam sonorum elegantia vel styli saltem sublimitate insigni, prolatis, animum lectorum vel auditorum ita commovendi, ut in qvemcumqve lubuerit affectum, qvalemcumqve sententiam transeant. Ita, qvantum ad particulam propositionis hujus primam, omnes Poëseos species sive Epica sint carmina sive dogmatica sive deniqve alia, ad generalem ejus notionem melius puto referri, qvam si cum Batteux ad imitationis principium omnia redigere conarer. Sæpius monui non pulchræ solum naturæ imitationem, verum etiam ipsam pulchram naturam poëseos objectam esse. Ita perceptiones, qvas ipsi sentimus, ita dogmata, qvæ licet nullam fictionem patiantur, tamen vel stilo tantum harmonico, vel iucundiore tradendi ordine vel deniqve aliis ornamentis ad poëseos dignitatem evehi possunt; ita qvoqve res sæpius per se pulcherrimæ, qvibus colores etiam optimi nihil decoris addere possent. Secundo, isto: vel physicâ quadam sonorum elegantiâ vel styli sublimitate cet. differentiam qvamdam specificam poëseos ab eloqventia, indicare volui, ut ipse credo, exiguo satis successu. Limites qvippe utriusqve artis nimis latent, qvominus exacte satis unquam determinari possint. vid. supra: Hoc nihilominus certum est; poëtas semper utrisqve & harmonico & soluto stilo usos fuisse & 121 uti posse, ita vero non oratores. Istum sibi semper vindicarunt vates, hunc cum disertis communem habuerunt. Et hæc me iudice est unica semper stabilita inter utrosqve differentia. Alias easqve permultas esse notas characteristicas eqvidem non negaverim. Harum vero nullæ omni tempore omnibus sui generis speciebus competunt. Ita veritatem oratori, fictionem poetæ vulgo tribuunt: sed Poëtam in dogmaticis vera, Oratorem in Panegyricis ficta sæpius proferre qvis nescit? Metaphoras, Allegoriæ & Ironiæ utrisqve sunt communes. Scopum porro poëseos voluptatem tantum, eloqventiæ vero & voluptatem & emolumentum esse asserunt. Qvicumqve vero & hanc poëseos scopum sæpius fuisse negant, in historiis male versati sint, necesse est. Ut innumera alia omittam; ad Æsopicum dogmata tradendi, hominibusqve virtutes inculcandi modum tantummodo provocabo. Qvid de usu Poëseos historico? Omnia fere qvæ de Theogonia, Mythologia & statutis veterum ad nostra usqve pervenerunt tempora, poëtis debentur. Ut nihil dicam de divinâ istâ vi citharæ Davidicæ. Verum etiam, ne voluptatem qvidem semper poëseos scopum esse mihi habeo persvasum. Certe cum in omnes affectus dominium suum exercet, tristitiam & moerorem æqve ac lætitiam interdum producit, fovet interdum. Ex optimarum qvarumcumqve Tragoediarum enodatione, nullam sane aliam percipio voluptatem, qvam relativam istam qvæ ex autoris perfectione oritur. Et si perciperem, scopum suum sane autor non obtinuisset. Hac de causa qvoqve potius poëseos scopum in productione affectuum qvoad Epica cet. & sententiarum qvoad dogmatica qværere volui; qvam in communem istam de voluptate, unico hujus artis fine, opinionem pedibus ire. Tantum de generali Poëseos notione. In singulas partes ejus inqvirere, qvum sint fere innumeræ, opus foret cui haud annus sufficeret, eoqve magis

        

122 superfluum, qvum tot tantiqve viri ante me, qvæcumqve de iis dici possunt omni numero absolverint.