Ewald, Johannes §. VIII.

§. VIII.

Dotes igitur poëtæ necessariæ sunt intelligentia, phantasia & vires animi sentientes. Hæ qvidem in poëta ita nato præminent & dominantur, sed nisi lumine illius iuventur, sæpissime errant. Intelligentiæ vires pro variis poëseos generibus varie sese exserunt; qvæqve facultatum animi habet, ubi regnet carminum genus. Altitudo animi 123 cernitur in Odâ carmine Epico & Tragoedia: facilitas in Epistolis familiaribus: acumen in Epigrammate: in Comoedia omnes fere sese exserunt vires. Facultatem praeterea habere debet sui ipsius obliviscendi, induendi personam illius, qvam pingere vult, illius mores cupiditatesqve adsumendi, eosqve sermones usurpandi, eaqve agendi, qvæ si ille ipse adesset ageret & usurparet. Hæc facultas, consvetudine hominum, naturæ consideratione & exemplorum cujusvis generis imitatione formatur: ab ipsa natura vero acceperit necesse est poeta animum tenerum, cereum flecti & efficacem. Sensu seu gustu veri & pulchri gaudeat. Hic suâ naturâ non differt a sagacitate ingenii animiqve facultate sentiente connatâ, qvod vero ab arte accedit, studio & usu sibi acqvirat poeta. Judicium aurium inprimis ad eum pertinet. Præter cognitionem artis ipsius tam qvod ad regulas, qvam qvod ad exempla, Poeta se ipsum nosse debet ingeniiqve vires habere exploratas, atqve ita, an sibi Musæ faveant necne, intelligere. Lingvæ cognitionem habeat perfectissimam. Hominem in primis cognoscat, neqve nudum tantum, sed qvam consvetudo, pro loci & temporis differentia, naturæ simplicitati mutationem & faciem attulerit. Huc pertinent religio, leges, disciplina, mores, diversæ imperiorum formæ cet. Mores inprimis hominum respiciat. Naturam & simplicem & arte, ut ita loqvar, emendatam habeat cognitam. Mythologiæ neqvaqvam debet esse ignarus. Veteres pariter ac recentiores poëtas sibi familiares reddere, omniumqve artium cognitionem sibi utilem credere debet. Ex hisce qvæ pluribus in sæpe nominato Marm. exponuntur, satis patere credo, poetæ, qvi & dotibus arti suæ necessariis præditus est, & dotes hasce justo more excoluit, haud ultimas laudes deberi; immo poësin haud immerito, si non ad utilissimas tamen ad difficillimas artes referri.

        

124