Brorson, Hans Adolph Uddrag fra FRIDERICO QVINTO

Qvis ille sit, qværitur; qvem Ecclesia vexillum suum esse gloriatur? Moses vocat illum Jehovah. Notum est, hoc nomen, ut nulli Creaturæ communicabile, sic soli Deo proprium esse, & omnibus tribus Personis commune. Qvemadmodum autem Deus hoc nomine ab omnibus aliis Diis sese discernit, Ego Jehovah, & nullus præterea, præter me nullus Deus Es. XLVI, 9. XLII, 8. Ita Moses ejusdem nominis professione populum Dei ab omnibus aliis gentibus sc. idololatris distingvit, Audi Israel, Jehova Deus noster, Jehova unus est Deut. VI, 4. Qvia enim ab essentia nomen habet Exod. III, 14. ac idem est, qvod apud Johannem: Qvi est, qvi erat, & qvi venturus est Apoc. I, 4. vel 1), qvi ex se ipse est, ens summe perfectissimum, qvod non potest non esse, & qvale aliud nullum est, aut esse potest, cui soli omnia alia entia originem & conservationem suam debent; ideo hoc nomine non omnes modo Deos fictitios, ut postea aureum vitulum in pulverem qvasi & cineres redigit, sed etiam omnia alia entia in negotio Religionis & fidei plane annihilat. Ita omnem tantæ victoriæ laudem, nec populo, qvi ferro, nec Josvæ, qvi etiam fide, nec sibi, qvi continuis precibus pugnaverat, sed soli Jehovæ vult tribui atqve totam consecrari; Qvasi diceret: qvid homines, etiam maximi, qvid nos etiam