Brorson, Hans Adolph Uddrag fra FRIDERICO QVINTO

De vexillis in genere, & præsertim de qvatuor præcipuis in castris Israelis, nempe Judæ, Ruben, Ephraim & Danis in forma Leonis, Hominis, Bovis, & Aqvilæ hic non nihil dixisse, haud abs re foret, si ferret id temporis angustia; Sed festinanti sufficiant, qvæ sponte seqvuntur maxime necessaria. Audivimus supra per vexillum hic intelligi Salvatorem mundi, adeoqve hæc vox vexillum vi comparationis (1) indicat statum Ecclesiæ in terris militarem. Pacem temporalem, qva inter tot aliarum gentium bello oppressarum lacrymas & gemitus singulari Dei misericordia fruimur, magni facit Ecclesia Christi, semper verita, ne pudendo ingratitudinis vitio eam amittat, eoqve ardentius amplectitur & osculatur pacem spiritualem, qvam Christus nobis cruenta morte comparavit. Cum Sathana autem, mundo & propria carne nec pacem nec inducias novit, sed bellum idqve serium & longe acerrimum, cujusqve respectu corporale, qvantumcunqve videri velit, nihil fere aliud est, qvam lusus, sive æstum respicias, qvo nihil vehementius, sive finem, qvo nihil, bene si cesserit, lætius, aut e contrario terribilius.